라틴어 문장 검색

Post prandium aut cenam bibere vulgare est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 6:3)
ego illi ad prandium promisissem, ad cenam renuntiassem.
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 12:2)
Dominus autem ante prandium venatum ivit, et interim miles foramen turris aperuit, et domina descendit, et pannos quos iam fecerat ad modum terre sue dominam induit et marito reverso huius rei inscio miles ad mensam posuit.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 20. Filii regis historia: Inclusa 1:21)
non tibi geminatis ponentur prandia mensis, Assyrius murex nec tibi sigma dabit;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, AD V. C. Ommatium2)
sive prandia quis refert Thyestae seu vestros, Philomela torva, planctus, discerptum aut puerum cibumque factum iamiam coniugis innocentioris;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium60)
"felicem te, Damocles, qui non uno longius prandio regni necessitatem toleravisti."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Serrano suo salutem 5:4)
erant quidem prius, quod salva fidei pace sit dictum, vagae tepentes infrequentesque utque sic dixerim oscitabundae supplicationes, quae saepe interpellantum prandiorum obicibus hebetabantur, maxime aut imbres aut serenitatem deprecaturae;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Apro suo Salutem. 2:2)
omitto te tali semper agere temperamento, sic semper humanum, sic abstemium iudicari, ut constet indesinenter regem praesentem prandia tua, reginam laudare ieiunia, omitto tanto te cultu ecclesiam tibi creditam convenustare, ut dubitet inspector, meliusne nova opera consurgant an vetusta reparentur, omitto per te plurimis locis basilicarum fundamenta consurgere, ornamenta duplicari;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Patienti salutem 3:2)
praetermisit regem Gothiae ferocissimum innexum aifatu tuo melleo gravi, arguto inusitato, et 1 ab Arelatensium portis quem Aetius non potuisset proelio te prandio removisse.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Ferreolo suo salutem 3:2)
Denique fertur, quia tempore quodam, cum die sancto paschae cum praefato episcopo consedisset ad prandium, positusque esset in mensa coram eo discus argenteus regalibus epulis refertus, et iamiamque essent manus ad panem benedicendum missuri, intrasse subito ministrum ipsius, cui suscipiendorum inopum erat cura delegata, et indicasse regi, quia multitudo pauperum undecumque adueniens maxima per plateas sederet, postulans aliquid elimosynae a rege.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VI.6)
Hoc cum regi esset relatum, dicebat episcopo, cum forte ingressuri essent ad prandium:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIV. 2:2)
uocatisque fratribus, parari prandium, missas fieri, atque omnes communicare more solito praecepit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., [CAP. XIV. 2:11)
coeptumque ministerium nobis omnibus propinandi usque ad prandium conpletum non omisit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. IV. 1:3)
Quia domi daturus nemo est prandium advenientibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 238)
Quid si apud te eveniat desubito prandium aut potatio forte aut cena, ut solet in istis fieri conciliabulis, ubi ego tum accumbam?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 194)

SEARCH

MENU NAVIGATION