라틴어 문장 검색

Nam ipsa in rebus humanis atque divinis, mentibus utriusque cara, id est suavis et pretiosa debet esse consensio;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:7)
vel certe hi qui eam venalem habent, et quaestum estimant pietatem?
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:10)
Tantus enim amicos honos, memoria, laus desiderium que prosequitur, ut et eorum vita laudabilis, et mors pretiosa iudicetur.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:17)
nihil scilicet negandum amico, nihil pro amico non sustinendum, quod minus sit quam ipsa pretiosa corporis vita, quam ponendam pro amico divina sanxit auctoritas (Joan.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:22)
Et ecce coram te omnes mundi deliciae et divitiae, aurum, argentum, lapides pretiosi, urbes muratae, castra turrita, ampla aedificia, sculpturae, picturae.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:19)
Sed precis et precii uenali lege relicta, Querat quem uero sic complectatur amore Illesaque fide quod amor lucretur amorem Alterius, referatque nouos amor alter amores;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 26:8)
Inter has, circulus elucens ad zodiaceae obliquitatis similitudinem pretiosorum lapidum stellatus, monilibus sidereae contiguitatis oscula syncopabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:34)
In anteriori quoque ipsius diadematis parte, tres pretiosi lapides audaci suae radiationis superbia, reliquis novem antonomastice praefulgebant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:36)
In his omnibus, ineffabiliter meae potentiae resultat effectus, sed tamen plerisque meae potestatis faciem palliare decrevi figuris, defendens a vilitate secretum, ne si ejus de me familiarem impertirem scientiam, quae apud eos primitus ignota, pretiosa vigebant, postmodum jam nota vilescerent.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:81)
qui, fraudes et exploratores terrae existimantes, omnia venalia eis interdixerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 14:11)
pecuniam, vestes, mulos, equos et omnia pretiosiora cum ipsis tentoriis Nicaeam asportarunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 44:5)
Ministri vero regis et milites universa arma palatio regis intulerunt in conclavi, pecuniam et caetera pretiosiora, quae tantus congesserat exercitus, in aerarium regis deputaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 50:13)
jussumque sub judicio vitae, ne injusta venditione Hungari gravarent exercitum aut conturbarent, sed potius omnia venalia illis alleviarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 12:4)
Imperator autem, tam magnifico et honorifico duce viso, ejusque sequacibus, in splendore et ornatu pretiosarum vestium tam ex ostro quam aurifrigio, et in niveo opere harmelino et ex mardrino grisioque et vario, quibus Gallorum principes praecipue utuntur, vehementer admirans honorem ac decorem illorum, primum ducem in osculo benigne suscepit, dehinc universos primates et collaterales illius eodem pacis osculo honorare non distulit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 32:1)
Nec mora, aliqua ex aerario imperatoris allata sunt dona inaestimabilia duci, et cunctis qui convenerant, tam in auro quam argento, et ostro diversi generis, in mulis et equis, et in omni quod pretiosius habebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 32:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION