라틴어 문장 검색

Et ideo, sicut omnia entia quae sunt citra primum principium, sunt ex ipso, sic et per ipsum in esse conservantur, et si primum principium virtutem suam entibus auferret, entia penitus non essent.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 69:4)
Primum agunt gratias omnibus, quod sibi perterritis pridie pepercissent:
(카이사르, 내란기, 1권 74:2)
Duae primum trabes in solo aeque longae distantes inter se pedes IIII collocantur, inque eis columellae pedum in altitudinem V defiguntur.
(카이사르, 내란기, 2권 10:3)
Hoc vero magis properare Varro, ut cum legionibus quam primum Gades contenderet, ne itinere aut traiectu intercluderetur:
(카이사르, 내란기, 2권 20:1)
Et cum paucis collocuti clientibus suis, quibus tantum facinus committere audebant, primum conati sunt praefectum equitum C.
(카이사르, 내란기, 3권 60:5)
primum, quod legionem neque eam plenissimam detractis cohortibus duabus et compluribus singillatim, qui commeatus petendi causa missi erant, absentibus propter paucitatem despiciebant;
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 2장3)
D. Brutum adulescentem classi Gallicisque navibus, quas ex Pictonibus et Santonis reliquisque pacatis regionibus convenire iusserat, praeficit et, cum primum possit, in Venetos proficisci iubet. Ipse eo pedestribus copiis contendit.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 11장5)
Namque ipsorum naves ad hunc modum factae armataeque erant: carinae aliquanto planiores quam nostrarum navium, quo facilius vada ac decessum aestus excipere possent;
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 13장1)
Verum tamen apud Graecos aliquanto magis quam in ceteris nationibus exculta est, ac ne apud hos quidem a prima origine, sed paucis ante nos saeculis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium3)
Quem Apollonius et Glaucias et aliquanto post Heraclides Tarentinus et aliqui non mediocres viri secuti ex ipsa professione se empiricos appellaverunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium21)
Quae si quis elinguis usu discreta bene norit, hunc aliquanto maiorem medicum futurum, quam si sine usu linguam suam excoluerit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium117)
Quod ad Erasistratum pertinet, primum ipsa evidentia eius opinioni repugnat quia raro nisi post horum aliquid morbus venit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium172)
Sed et cetera, quae modo in vivis cognosci possunt, in ipsis curationibus vulneratorum paulo tardius sed aliquanto mitius usus ipse monstrabit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium229)
Initia morborum primum famem sitimque desiderant, ipsi deinde morbi moderationem, ut neque aliud quam expedit neque eius ipsius nimium sumatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 16장2)
pertinetque ad rem omnium proprietates nosse, primum ut sani sciant, quomodo his utantur, deinde ut exsequentibus nobis morborum curationes (III, IV) liceat species rerum, quae adsumendae erunt, subicere, neque necesse sit subinde singulas eas nominare.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION