라틴어 문장 검색

Quid tam profundi mysterii, tam altae secretaeque sapientiae, quam ut in venis quibusdam verborum simplicium deprehendas atque haurias ubertatem gratiae spiritalis?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 11:18)
omnem laborem tuum, omnem industriam puro et simplici commendabis affectu.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 3:22)
Redarguuntur itaque hoc in loco qui unicam hanc vitam putent esse, quae sit in hoc saeculo (omnia plena lapsus, plena moeroris sunt) et redarguuntur simplici serie gestorum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 5:1)
Sicut ergo viri probabilis vitae filii Dei vocantur (Job I, 6):
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 3:4)
quia vitae probabilis tramitem virtutis ductu secuti sunt, corruptelae declinantes consortia.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 2:8)
Quae videntur, inquit, membra corporis infirmiora esse, necessaria sunt, uno ac simplici verbo descriptiones Philosophiae supergressus;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 8장 2:11)
Haec secundum simplicem lectionis expositionem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 4:8)
Simplex itaque intellectus patet.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 4:3)
Non indiget interpretatione sermo simplicior.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 7:3)
Veritatis enim absolutio semper est simplex.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 13:2)
Hac enim superabatur difficultate, quod ad suscipiendas defensiones aequas et probabiles, imperatoris aures occlusae, patebant susurris insidiantium clandestinis, qui Constantii nomine per orientis tractus omnes abolito, ante dictum ducem domi forisque desiderari, ut formidolosum Persicae genti, fingebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 2장 2:1)
Impugnabat autem eum per fictae benignitatis illecebras, collegam et virum fortem propalam saepe appellans , ad innectendas letales insidias vitae simplici perquam callens, et ea tempestate nimium potens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 2장 4:1)
nec enim intellexisse firmabat, ut subagrestem et simplicem, quid significatum esset obscurius.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 10:2)
Et probabili argumento ad firmandam fidem reperto monetur honorificis scriptis, ut accepto Ursicino successore cum potestate rediret intacta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 21:2)
Causam enim probabilem ponebat in medio, multorum testimoniis claram, quod die quinto antequam infulas susciperet principatus, donatum stipendio militem Constanti nomine allocutus est, fortis esset et fidus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 6장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION