라틴어 문장 검색

Nam si in eo tempore huiusmodi homunculum nomines, in quo punire non possis, maiore honore quam contumelia adficias.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XI 4:3)
Sed hoc potius, inquit, dolori mihi et aegritudini est, quod istiusmodi animalia spurca atque probra nomen usurpant et philosophi appellantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, II 10:1)
Quis hanc contumeliam, quis hoc imperium, quis hanc servitutem ferre potest?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 18:5)
Insignitas iniurias, plagas, verbera, vibices, eos dolores atque carnificinas per dedecus atque maximam contumeliam, inspectantibus popularibus suis atque multis mortalibus, te facere ausum esse?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 18:10)
AUDIO illi iniuriam factum iri, audio contumeliam dictum iri vulgo quoque ita dici, vulgo et istam esse verborum figuram iam in medio loquendi usu, idcircoque exemplis supersedeo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIV 2:1)
Sed contumelia illi vel iniuria factum itur paulo est remotius, exemplum igitur ponemus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIV 3:1)
Atque evenit ita, Quirites, uti in hac contumelia quae mihi per huiusce petulantiam factum itur, rei quoque publicae medius fidius miserear, Quirites.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIV 4:2)
Atque haec quidem in his quibus dixi libris pervulgata sunt, sed Marcus Cato non solum existimatas, set et multatas quoque a iudice mulieres refert, non minus si vinum in se, quam si probrum et adulterium admisissent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIII 3:2)
si cum alieno viro probri quid fecit, condemnatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIII 5:4)
Qua in re quanto universi me unum antistatis, tanto vobis quam mihi maiorem iniuriam atque contumeliam facit, Quirites, et quanto probi iniuriam facilius accipiunt quam alteri tradunt, tanto ille vobis quam mihi peiorem honorem habuit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, IX 5:1)
maiore vos adfecit iniuria et contumelia quam me.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, IX 6:2)
Sed enim ego homines cum considerabam, alterum fidei, alterum probri plenum spurcissimaeque vitae ac defamatissimae, nequaquam adduci potui ad absolvendum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, II 11:1)
Propterea, inquit, servus eiusmodi sectari maritum et flagitare pecuniam iubebatur, ut eo ipso dolor maior et contumelia gravior viro fieret, quod eum servus nihili petendae pecuniae causa conpellaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VI 4:1)
Libet autem dicere quam facete Diogenes sophisma id genus, quod supra dixi, a quodam dialectico ex Platonis diatriba per contumeliam propositum, remuneratus sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XIII 8:1)
Interim corpus Richardi post multas iniurias et contumelias (quae pro commemorationibus funebribus et exequiis plebi versus tyrannos esse consueverunt) obscure sepultum est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION