라틴어 문장 검색

Ceterae processibus deorsum spectantibus in inferiores insinuantur, ac per sinus quos utrimque habent, superiores accipiunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 13:4)
eaeque, primis partibus rotundae, et leniter quasi capitulatae, vertebrarum transversis processibus ibi quoque paulum sinuatis, inhaerent:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 14:4)
At inferius duos processus habet:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 19:2)
Cubitus inferior longiorque, et primo plenior, in summo capite duobus quasi verticibus exstantibus in sinum humeri, quem inter duos processus ejus esse proposui, se inserit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 20:1)
Verum ex manu duo exigui processus in sinum radii conjiciuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 22:1)
Infra vero duos processus a priore et a posteriore parte habent.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 24:3)
Caput duobus processibus in duos sinus summae vertebrae demissis super cervicem contineri, in prima parte proposui.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XIII De capite luxato. 1:1)
Hi processus interdum in posteriorem partem excidunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XIII De capite luxato. 1:2)
Id enim non potest fieri, nisi et medulla, quae per medium, et duabus membranulis, quae per duos a lateribus processus feruntur, et nervis, qui continent, ruptis.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XIV De spina luxata. 1:2)
dein mutua formidine non ultra iurgium processum est, Marsusque Vibius nuntiavit Pisoni Romam ad dicendam causam veniret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 79장2)
Nam de illo et circa illum totius operis versatur processus.
(단테 알리기에리, Epistolae 98:5)
Et sic aut erit processus in infinitum, quod esse non potest, aut oportebit devenire ad iudicem primum et summum, de cuius iudicio cuncta litigia dirimantur sive mediate sive inmediate:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 10:12)
Et est similis processus huic:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 5:14)
Nunquam causa deerit procedendi, si semper, quando necesse est, processum sis.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 11:6)
Senectus vero - rursus admoneo - eorum, qui adulescentiam suam honestis artibus instruxerunt et in lege domini meditati sunt die ac nocte, aetate fit doctior, usu tritior, processu temporis sapientior et veterum studiorum dulcissimos fructos metit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION