라틴어 문장 검색

via certe compendiaria, sed praecipiti, et ad naturam impervia, ad disputationes vero proclivi et accommodata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 18:5)
At Innata inhaerent naturae ipsius intellectus, qui ad errorem longe proclivior esse deprehenditur quam sensus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 24:3)
atque de inquisitionis difficultate et rerum obscuritate saepius querimonias et indignationes miscentes, et veluti fraenum mordentes, tamen propositum urgere atque naturae se immiscere non destiterunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 6:7)
naturae obscuritatem, vitae brevitatem, sensuum fallacias, judicii infirmitatem, experimentorum difficultates, et similia secum reputantes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 221:3)
sequitur ex eo, non in rebus ipsis difficultatem oriri, quae potestatis nostrae non sunt, sed in intellectu humano ejusque usu et applicatione;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 226:12)
quorum pars quota si ad sana et solida verteretur, nulla non difficultas superari possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 269:3)
nisi quod arctetur magis restringatur homo in operando, si plures requirantur, propter difficultatem tot naturas coadunandi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 14:15)
Ex qua conformitate, praeter ipsam observationem similitudinis, quae ad multa utilis est, proclive est insuper colligere et formare illud axioma;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 281:5)
propterea quod ab istis proclivior et magis in propinquo sit transitus ad nova et hactenus non inventa.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 306:6)
Proclive enim foret credere, quod rationes quanti rationes virtutis adaequarent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 438:2)
Is est coitio sive unio corporum, proclivis aut difficilis, per compositionem, sive appositionem simplicem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 494:17)
Verum nec difficultas sola laborque quem homines subeunt in veritate invenienda, nec quae ex ea inventa cogitationibus imponitur captivitas, mendaciis favorem conciliat, sed ipsius mendacii naturalis (utcunque corruptus) amor.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 1:6)
qui sint ad invidendum maxime proclives, qui sint invidiae maxime obnoxii, et quae sit differentia inter invidiam publicam et privatam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 2:3)
Atque haec de iis, qui ad invidendum proclives sunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 8:7)
Quin et videmus tempora ipsa in atheismum procliviora (qualia fuerunt Augusti Caesaris) tranquilla fuisse.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION