라틴어 문장 검색

Suppuratio vero pluribus morbis excitatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 29:1)
Eadem suppuratio fit, si praecordia dura, dolentia ante vicesimum diem hominem non sustulerunt, neque sanguis ex naribus fluxit, maximeque in adolescentibus;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 30:1)
Quumque omnis longus tumor ad suppurationem fere spectet, magis eo tendit is, qui in praecordiis, quam is, qui in ventre est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 31:4)
Omnis etiam suppuratio, quae nondum oculis patet, sic deprehendi potest:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 35:1)
Laterum dolores, suppuratione facta, deinde intra quadragesimum diem purgata, finiuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 3:1)
Ex suppurationibus vero eae tolerabiles sunt, quae in exteriorem partem feruntur, et acuuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 4:1)
Si quando etiam suppuratio descendit in crura, sputumque factum pro rufo purulentum est, periculi minus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 5:1)
At ex suppurationibus eae pessimae sunt, quae intus tendunt, sic ut exteriorem quoque cutem decolorent:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 23:1)
Atque ex iis quidem suppurationibus, quas pulmonum morbi concitarunt, fere senes moriuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 23:5)
Suppurationes autem, quae in aliqua interiori parte oriuntur, ubi natae fuerint, primum id agere oportet per ea cataplasmata, quae reprimunt, ne coitus inutilis materiae fiat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 15:1)
Longioris vero, ubi suppuratio in est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XV De hepaticis. 1:10)
Si vero jecur vomica laborat, eadem facienda sunt, quae in ceteris interioribus suppurationibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XV De hepaticis. 4:8)
Si materia extrahenda est, ut in lateris dolore, in incipiente abscessu, in suppuratione quoque mediocri, aptum est id quod habet resinae aridae, nitri, ammoniaci, galbani, singulorum pondo, cerae pondo.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 2:1)
Sed quum omnes hi nihil nisi minuti abscessus sint, generale nomen trahit latius vitium ad suppurationem spectans.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 37:1)
penitusque condita suppuratione, si pro his, quae alibi cutis ostendit, punctiones sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 40:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION