라틴어 문장 검색

I nunc et iuvenis specie laetare tui, quem maiora expectant discrimina, fiet adulter publicus et poenas metuet quascumque maritis lex irae debet, nec erit felicior astro Martis, ut in laqueos numquam incidat, exigit autem interdum ille dolor plus quam lex ulla dolori concessit:
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X126)
necat hic ferro, secat ille cruentis verberibus, quosdam moechos et mugilis intrat, sed tuus Endymion dilectae fiet adulter matronae, mox cum dederit Servilia nummos, fiet et illius quam non amat, exuet omnem corporis ornatum:
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X127)
Solem vero terrenae esse fecunditatis auctorem idem poeta profano mox docuit exemplo, cum ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 24:1)
Et quia inter decreta pontificum hoc maxime quaeritur, quid sacrum, [quid profanum,] quid sanctum, quid religiosum, quaerendum, utrum his secundum definitionem suam Virgilius usus sit, et singulis vocabuli sui proprietatem more suo servarit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 1:1)
Profanum omnes paene consentiunt id esse quod extra fanaticam causam sit, quasi porro a fano et a religione secretum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 3:1)
— Procul, o procul este profani, Conclamat vates, totoque absistite luco.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 3:3)
Eo accedit quod Trebatius profanum id proprie dici ait quod ex religioso vel sacro in hominum usum proprietatemque conversum est, quod apertissime poeta servavit, cum ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 4:1)
Quos contra Aeneadae bello fecere profanos.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 4:3)
Tenet ora profanae Foeda situ macies, coeloque ignota sereno Terribilis Stygio facies pallore gravatur, Impexis onerata comis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:5)
Ptolemaee, ruinam Nominis haud metuis coeloque tonante, profanas Inseruisse manus, impure ac semivir, audes?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 6:12)
Natura profana Morte patet:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:30)
Fas mihi, magnorum, Caesar, secreta parentum Prodere, ad hoc aevi populis ignota profanis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:1)
rex hinc coniux, hinc Caesar adulter.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 4:25)
Infantem tibi vir, tibi, Galla, remisit adulter.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XCV1)
Orestes enim, Agamemnonis filius, cum interfecto patre a Clytemestra coniuge et adultero Aegistho ipse subtractus periculo esset, apud Strophium, patrem Pyladis, educatus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3312)

SEARCH

MENU NAVIGATION