라틴어 문장 검색

Illi statim ante aciem inmolato equo concepere votum, ut caesorum extis ducum et litarent et vescerentur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM MOESICUM 1 3:6)
unde aestimatum est a nonnullis ad propitiandum tunc maxime deum caloris Apollinaribus litari.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 26:3)
Solem vero terrenae esse fecunditatis auctorem idem poeta profano mox docuit exemplo, cum ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 24:1)
cum vero inferis litandum est, satis actum videtur si aspersio sola contingat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, I. 6:2)
Multifariam enim legimus, quod litare sola non possit oratio nisi ut is qui deos precatur etiam aram manibus adprehendat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 7:2)
Et quia inter decreta pontificum hoc maxime quaeritur, quid sacrum, [quid profanum,] quid sanctum, quid religiosum, quaerendum, utrum his secundum definitionem suam Virgilius usus sit, et singulis vocabuli sui proprietatem more suo servarit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 1:1)
Profanum omnes paene consentiunt id esse quod extra fanaticam causam sit, quasi porro a fano et a religione secretum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 3:1)
— Procul, o procul este profani, Conclamat vates, totoque absistite luco.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 3:3)
Eo accedit quod Trebatius profanum id proprie dici ait quod ex religioso vel sacro in hominum usum proprietatemque conversum est, quod apertissime poeta servavit, cum ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 4:1)
Quos contra Aeneadae bello fecere profanos.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 4:3)
Sanguine quaerendi reditus, animaque litandum Argolica.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 4:3)
Nam et animam, id est hostiae nomen, posuit, et litare, quod significat sacrificio facto placasse numen.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 4:4)
Docte ergo Virgilius dixit apud ea numina animam volucris remansisse quibus ad litandum data est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 4:4)
Nam ostendit deo non litatum ideo secutum Horrendum dictu et visu mirabile monstrum
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 6:3)
neque enim tibi summe litavi Iuppiter hoc sacrum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:64)

SEARCH

MENU NAVIGATION