라틴어 문장 검색

et sic suavissimus accedens affectus, ita profecto sentietur dulcis, ut esse numquam desinat ordinatus.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 1:2)
qui cum nihil habeant, nihil possideant, profecto nihil commodi temporalis ab eis vel adipisci poterit quis vel sperare.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 1:7)
profecto non tam utilitas parta per amicum, quam amici amor ipse delectat.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:6)
Invitus certe recedo, cras profecto cum se tempus obtulerit rediturus.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:33)
profecto non quamlibet, sed ipsam quae vera est amicitiam diffinitio ista complectitur.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:8)
Nam verbosus quisquis est profecto latere non potest.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:7)
qui profecto germana et spiritali carent amicitia, propter se, et propter Deum et se expetenda, nec in se ipsis naturale amoris contuentur exemplar;
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:6)
Minime profecto;
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:16)
profecto licet non sibi, amico tamen credit esse parcendum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVI. Quid sibi impendere debeant amici. 1:9)
Patet hic profecto quomodo virtus S. crucis non solum contra invisibilium jacula praevalet inimicorum, sed etiam adversus arma visibilium;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 135:8)
- Quomodo Boemundo cortra regem Graecorum in Italiam profecto, Tankradus Turcos bello devicerit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 93:3)
Anno dehinc sequenti post captionem Baldewini de Burg, anno vero Baldewini regis quinto, Boemundo non solum in Italiam sed et Galliam profecto ad exquirendas vires, et commovendos principes adversus regem Graecorum Alexium, Tankrado autem Antiochiae vice avunculi sui relicto ad tuendam civitatem, ejusdemque Tankradi custodia in Rohas disposita, Brodoan, princeps magnificus civitatis Alapiae et frater Turcorum, occasione assumpta, ab amicitia et foedere Tankradi in dolo recedens, loca et civitates ad urbem Antiochiam appendentes graviter depraedatus est;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 94:1)
"Ægrescit profecto ingenium, nisi jugi lectione reparetur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 70:2)
Rosa ex spinis orta nequaquam blasphematur.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 52:9)
Ea profecto est quae validioribus vinculis velut cubile quoddam consociatae nobis communitatis intexit, ut qui reclinaverit se, ligetur;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION