라틴어 문장 검색

sane quidem, si uerum est quod Statium Caecilium in suis poematibus scripsisse dicunt, innocentiam eloquentiam esse, ego uero profiteor ista ratione ac praefero me nemini omnium de eloquentia concessurum.
(아풀레이우스, 변명 5:3)
cuius uersus quos nunc percensui tanto sanctiores sunt, quanto apertiores, tanto pudicius compositi, quanto simplicius professi;
(아풀레이우스, 변명 10:24)
namque haec et id genus omnia dissimulare et occultare peccantis, profiteri et promulgare ludentis est;
(아풀레이우스, 변명 10:25)
Idem mihi etiam paupertatem obprobrauit, acceptum philosopho crimen et ultro profitendum.
(아풀레이우스, 변명 17:1)
Quod si haec exempla nihili putas ac me non ad causam agundam, uerum ad censum disserundum uocasti, ne quid tu rerum mearum nescias, si tamen nescis, profiteor mihi ac fratri meo relictum a patre HS XX paulo secus, idque a me longa peregrinatione et diutinis studiis et crebris liberalitatibus modice imminutum.
(아풀레이우스, 변명 22:1)
De patria mea uero, quod eam sitam Numidiae et Gaetuliae in ipso confinio meis scriptis ostendistis, quibus memet professus sum, cum Lolliano Auito c. u. praesente publice dissererem, Seminumidam et Semigaetulum, non uideo quid mihi sit in ea re pudendum, haud minus quam Cyro maiori, quod genere mixto fuit Semimedus ac Semipersa.
(아풀레이우스, 변명 23:1)
sed profiteor me quaerere et cetera, non piscatoribus modo, uerum etiam amicis meis negotio dato, quicumque minus cogniti generis piscis inciderit, ut eius mihi aut formam commemorent aut ipsum uiuum, si id nequierint, uel mortuum ostendant.
(아풀레이우스, 변명 31:5)
at ego illi contra iustius exprobrarim, quod qui eloquentiae patrocinium uulgo profiteatur etiam honesta dictu sordide blateret ac saepe in rebus nequaquam difficilibus fringultiat uel omnino commutescat.
(아풀레이우스, 변명 32:2)
sed ego, quid de me Mezentius sentiat, manum non uorterim, ceteris autem clarissima uoce profiteor:
(아풀레이우스, 변명 54:13)
nam ut absurde facit qui tacere se dicit, quod ibidem dicendo tacere sese non tacet et ipsa professione quod profitetur infirmat, ita uel magis hoc repugnat:
(아풀레이우스, 변명 78:7)
Pater eius natam sibi filiam more ceterorum professus est.
(아풀레이우스, 변명 87:3)
atque ego me dilectorem tuum profiteor, nulla tibi priuatim, sed omni publicitus gratia obstrictus.
(아풀레이우스, 플로리다 9:37)
cumque interscapulum Crates retexisset, quod erat aucto gibbere, peram cum baculo et pallium humi posuisset eamque supellectilem sibi esse puellae profiteretur eamque formam, quam uiderat:
(아풀레이우스, 플로리다 14:7)
Spretis luculentis illis suis vehiculis ac posthabitis decoris raedarum carpentis, quae partim confecta, partim revelata, frustra novissimis trahebantur consequiis, equis etiam Thessalicis et aliis iumentis Gallicanis quibus generosa suboles perhibet pretiosam dignitatem, me phaleris aureis et fucatis ephippiis et purpureis tapetis et frenis argenteis et pictilibus balteis et tintinnabulis perargutis exornatum ipse residens amantissime nonnunquam comissimis affatur sermonibus, atque inter alia pleraque summe se delectari profitebatur quod haberet in mel simul et convivam et vectorem.
(아풀레이우스, 변신, 10권 18:4)
Super has introcessit alio visendo decore praepollens, gratia coloris ambrosei designans Venerem, qualis fuit Venus cum fuit virgo, nudo et intecto corpore perfectam formositatem professa, nisi quod tenui pallio bombycino inumbrabat spectabilem pubem:
(아풀레이우스, 변신, 10권 31:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION