라틴어 문장 검색

Solet autem interdum etiam putris sanies pessimique odoris descendere, solet purus sanguis profluere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 5:2)
] At si sanguis profluit, cibi potionesque esse debent, quae adstringant.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 5:5)
Distat tamen hic casus eo, quod neque oculi uertuntur nec spumae profluunt nec nerui distenduntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 1:3)
Atque ex ea quoque modo tenuis profluit, modo turbida et crassa.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:23)
Si tamen intolerabilis dolor est et sanguis profluit, etiam sanguinis detractio apta est, aut certe coxis admotae cucurbitulae cute incisa.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 7:3)
At cum urina super potionum modum etiam sine dolore profluens maciem et periculum * facit, si tenuis est, opus est exercitatione et frictione, maximeque in sole uel ad ignem.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 8:1)
Putrem uero carnem continet neque ultra serpere patitur et leniter exest mel uel cum lenticula uel cum marrubio uel cum oleae foliis ante ex uino decoctis.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 22장 2:1)
Si uero ex membrana, quae super cerebrum est, profluit sanguis, uitellus combustus et contritus inspergi debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 22장 8:1)
si iam pus profluit, ut deuexum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 54:3)
Omnis autem cancer non solum id corrumpit, quod occupauit, sed etiam serpit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 61:2)
Omniaque ea simul serpunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 63:1)
At si nigrities est nequedum serpit, imponenda sunt, quae carnem putrem lenius edunt, repurgatumque ulcus sic ut cetera nutriendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 68:1)
Si magis putre est, iamque procedit ac serpit, opus est uehementius erodentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 68:2)
Medicamenta uero, dum malum serpit, adhibenda nulla sunt, quae pus mouere consuerunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 71:4)
Solent uero nonnumquam nihil omnia auxilia proficere ac nihilo minus serpere is cancer.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 73:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION