라틴어 문장 검색

et ducibus Othonis iam pridem profugis Caecina ac Valens subsidiis suos firmabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 43장5)
maesta primum fama, dein profugi e proelio perditas res patefaciunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 46장2)
idemque, quod coeptante legionum motu profugus, dein sponte remeaverat, perfidiae locum quaesisse credebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 4장4)
exercitus praeter insitam praedandi cupidinem vetere odio ad excidium Cremonensium incubuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 32장4)
maiore damno, plurium urbium excidiis veteres civium discordias rei publicae stetisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 53장8)
accessit dirum omen, profugus altaribus taurus disiecto sacrificii apparatu, longe, nec ut feriri hostias mos est, confossus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 56장2)
quae tamen paucis ante diebus opportuna morte excidium domus praevenit, nihil principatu filii adsecuta nisi luctum et bonam famam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 67장4)
Isdem diebus L. Vitellius positis apud Feroniam castris excidio Tarracinae imminebat, clausis illic gladiatoribus remigibusque, qui non egredi moenia neque periculum in aperto audebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 76장1)
eo intentius victores, praecipuo veterum cohortium studio, cuncta validissimarum urbium excidiis reperta simul admovent, testudinem tormenta aggeres facesque, quidquid tot proeliis laboris ac periculi hausissent, opere illo consummari clamitantes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 84장2)
eadem Hordeonius Flaccus praesens monuerat, inclinato in Vespa- sianum animo et rei publicae cura, cui excidium adventabat, si redintegratum bellum et tot armatorum milia Italiam inrupissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 13장6)
simul excidiis castellorum imminebant, quae a praefectis cohortium incensa sunt, quia defendi nequibant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 15장13)
et quidam e Vitellianis urbe profugi ostentabant Pisoni nutantis Gallias, paratam Germaniam, pericula ipsius et in pace suspecto tutius bellum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 49장4)
nam prosperas Germanis res et excidium legionum praedixerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 61장7)
saevitia ingenii et cupidine praedae ad excidium civitatis trahebantur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 63장2)
ipsis sufficere ignis et rebellis coloniae ruinas, quibus tot castrorum excidia pensarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 72장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION