라틴어 문장 검색

Quanta fuerit hostibus caedendis ira rabies-que victoribus, sic aestimare posses, quod a proelio profugi cum se Mundam recepissent, et Caesar obsideri statim victos imperasset, congestis cadaveribus agger effectus est, quae pilis tragulisque confixa inter se tenebantur, - foedum etiam in barbaros.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 85:1)
Sed videlicet victoriam desperantibus Pompei liberis, Gnaeum proelio profugum, crure saucium, deserta et avia petentem Caesonius apud Lauronem oppidum consecutus, pugnantem - adeo nondum desperabat - interfecit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 86:1)
Vetustatis peritissimi referunt in raptu Sabinarum unam mulierem nomine Hersiliam, dum adhaeret filiae, simul raptam:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 16:1)
et solem quidem maxima vi caloris in superna raptum, lunam vero humidiore et velut femineo sexu naturali quodam pressam tepore inferiora tenuisse, tamquam ille magis substantia patris constet, haec matris:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 53:3)
Et cum est in inferioribus et ideo dies breviores facit, lugere creditur dea, tamquam sole raptu mortis temporalis amisso et a Proserpina retento, quam numen terrae inferioris circuli et antipodum diximus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 3:1)
Hannibal Carthaginiensis apud regem Antiochum profugus facetissime cavillatus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 1:3)
quando in illis regionibus constat canes raptu crocodilorum exterritos currere et bibere.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 7:5)
— Per undas Ausa sequi et profugis toto me opponere ponto.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 5:2)
— Troiae qui primus ab oris Italiam fato profugus Lavinaque venit Litora, ubi ad ianuam narrandi venit, Aeneae classem non de Troia sed de Sicilia producit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 8:2)
Veretur enim ne in ipso discessu classi noceant, dum raptu nimio tamquam per fugam redeunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 10:2)
Idem ego per Sythici profugum divortia Ponti Indomitum regem, Romanaque fata morantem, Ad mortem, Sulla felicior, ire coegi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:32)
sic viribus impar Tradidit Hesperiam, profugusque per Apula rura Brundusii tutas conscendit Magnus in arces.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:49)
Urbs est Dictaeis olim possessa colonis, Quos profugos Creta vexere per aequora puppes Cecropiae, victum mentitis Thesea velis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:50)
teda sed raptus ab omni Consequitur nigri spatiosa volumina fumi:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:55)
His praeter Latias acies erat impiger Astur, Vettonesque leves, profugique a gente vetusta Gallorum Celtae, miscentes nomen Iberis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION