라틴어 문장 검색

Quod autem ait deducere, nihil aliud est quam detergere.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 10:4)
Nam festis diebus rivos veteres sordidatos detergere licet, novos fodere non licet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 10:5)
Suopte utrosque decuit acceptos cibo, Alteris inanem bulbam madidam dari, Alteris nuces in proclivi profundere.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 6:4)
— Caeso sparsurus sanguine flammas, qui ex caesis videlicet profunditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 3:3)
Illa vero scommata directa laetitia eum in quem dicuntur infundunt, si virum fortem vitupere quasi salutis suae prodigum et pro aliis mori volentem, aut si obieceris liberali quod res suas profundat minus sibi quam aliis consulendo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 20:1)
Divinus enim vates, qui in omni re naturam secutus est, expressit quod fieri solet, ut qui ascendunt de mari, si in sole steterint, aqua quidem celeriter sole siccetur, maneat autem in corporis superficie veluti flos quidam qui et in detergendo sentitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 27:1)
prolvit bibendo profudit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7391)
sic Terentius profundat, perdat, pereat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3813)
vel profundebat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4684)
ideo magistratus et sacrificaturi togam praetextam habent et manus ablutas detergere lineis mantelibus curant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1695)
Varro tamen ait se legisse Em- pedotimo cuidam Syracusano a quadam potestate divina mortalem aspectum detersum, eumque inter cetera tres portas vidisse tresque vias:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 345)
Horatius "albus ut obscuro deterget nubila caelo saepe notus neque parturit imbres perpetuos".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4602)
Patrimonia sua profuderunt, fortunas suas obligaverunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 10:4)
fortes viri voluptatumne calculis subductis proelium ineunt, sanguinem pro patria profundunt, an quodam animi ardore atque impetu concitati?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 78:5)
ab eo cibo cum est secreta bilis eique umores qui e renibus profunduntur, reliqua se in sanguinem vertunt ad easdemque portas iecoris confluunt ad quas omnes eius viae pertinent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 137:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION