라틴어 문장 검색

Nam quod Hippocrates dixit, vertebra in exteriorem partem prolapsa pronum hominem collocandum esse et extendendum, tum calce aliquem super ipsum os debere consistere, et id intus inpellere, in iis accipiendum, quae paulum excesserunt, non is, quae toto loco mota sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 14장8)
sed si in priorem prolapsus est, extentum brachium est neque recurvatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 16장4)
tum id os, quod excidit, ab ea parte, in quam prolapsum est, in contrariam impellere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 16장11)
Ergo si in priorem partem cubitus prolapsus est, extendi per duos manibus, interdum etiam habenam etiam habenis adiectis, satis est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 16장14)
17 Manus quoque in omnes quattuor partes prolabitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 17장1)
Si in interiorem partem prolapsum est, crus longius altero et vatium est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 20장5)
Collocandus autem homo super id scamnum est aut pronus aut supinus aut in latus sic, ut semper ea pars superior sit, in quam os prolapsum est, et ea inferior, a qua recessit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 20장30)
Inpriorem non prolabi plerique scripserunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 21장2)
22 Talus in omnes partes prolabitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 22장1)
quem non incidere manifeste falsum est, cum aetate nostra * * * quae ex naturalibus partibus carne prolapsa et arente intra paucas horas exspirauerit, sic ut nobilissimi medici neque genus mali neque remedium inuenerint.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 49:2)
In eodem morbo si simul totum corpus adficitur, neque ante in partibus aliquis uenientis mali sensus est, sed homo inprouiso concidit, cuiuscumque is aetatis est, uix sanescit:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 29:2)
Homo subito concidit, ex ore spumae mouentur, deinde interposito tempore ad se redit, et per se ipse consurgit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 1:2)
Modo cum distentione autem neruorum prolabitur aliquis, modo sine illa.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 2:1)
Vbi concidit aliquis, si nulla neruorum distentio accessit, utique sanguis mitti non debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 2:4)
cibum post diem tertium, simul transit hora, qua concidit, dare.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION