라틴어 문장 검색

Invento autem angulo motus medii aequati BHP, angulus veri motus HSP & distantia SP in promptu sunt per methodum notissimam Dris.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VI. De inventione motuum in Orbibus datis. 29:15)
Nam Globus, ut mox dicetur, ad suscipiendas impressiones omnes indifferens est.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 72:9)
95 P.L.M. Omnia quae miseras possunt finire querellas, in promptu voluit candidus esse deus.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 22:1)
Antoni scripta leguntur, doctus et in promptu scrinia Brutus habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 119)
vacca sit an taurus, non est cognoscere promptum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권485)
Nec tibi quadrupedes animosos ignibus illis, quos in pectore habent, quos ore et naribus efflant, in promptu regere est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 8:25)
neque erat cognoscere promptum unde, sed audita est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 11:2)
plura quidem feci, quam quae comprendere dictis in promptu mihi sit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 15:2)
Huius mundi nihil nobis indifferens
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 5:1)
Agnoscere oportet res a technica factas indifferentes non esse, quoniam rete efficiunt quod demum vitae formas inducit et sociales possibilitates in commoda dirigunt certorum dominatus coetuum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 144:3)
Scientia et technologia non sunt indifferentes, sed implicare possunt, ab initio usque ad finem processus, varias intentiones ac possibilitates, et diversimode se conformare possunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 151:2)
Credere aut in eum non credere omnino tunc indifferens esset.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 26:13)
haec si deesset visio, tantummodo in promptu haberemus fragmenta segregata ex universis rebus incognitis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 51:6)
quippe hanc conprendere promptum est, quam modus et species determinat, at Deus ingens atque superfusus trans omnia nil habet in se extremum, ut claudi valeat sensuve teneri, inconprensa manet virtus, cui linea defit ultima, quam spatium non mensurabile tendit, ergo animam factam, magno et factore minorem maioremque aliis atque omnibus imperitantem, corruptela putris nascentem turbida carnis concipit, ac membris tabentibus interfusam participat de faece sua;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3267)
nam locos quidem, quales sunt de testibus, semperne his credendum, et de argumentis, an habenda etiam parvis fides, adeo manifestum est ad forenses actiones pertinere, ut quidam neque ignobiles in officiis civilibus scriptos eos memoriaeque diligentissime mandatos in promptu habuerint, ut quotiens esset occasio, extemporales eorum dictiones his velut emblematis exornarentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 71:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION