라틴어 문장 검색

Insultantesque nobis longius Persae, nunc de industria se diffundebant, aliquotiens confertius resistentes, ut procul conspicantibus viderentur advenisse iam regis auxilia, ideoque eos aestimaremus erupisse ad audaces excursus, et insolita temptamenta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 7장 7:2)
Elapso die parum apto ad inchoandas rerum magnitudines (ut quidam existimant), propinquante iam vespera, monitu praefecti , sub exitii denuntiatione statutum est prompta consensione cunctorum, ne potioris quisquam auctoritatis, vel suspectus altiora conari, procederet postridie mane.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 2장 1:1)
Dimoto itaque longius principe, Procopius aerumnis diuturnis attritus, et vel atrocem mortem clementiorem ratus malis quibus afflictabatur, aleam periculorum omnium iecit abrupte, et extrema iam perpeti nequaquam timens, praeeunte perdita ratione, facinus adoritur audacissimum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 12:1)
Imperator enim promptior ad nocendum, criminantibus patens, et funereas delationes adsciscens, per suppliciorum diversitates effrenatius exsultavit, sententiae illius Tullianae ignarus, docentis infelices esse eos qui omnia sibi licere existimarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 12:1)
Horum portioni primae Charietto, per utramque Germaniam comes, occursurus cum milite egreditur ad bella ineunda promptissimo, adscito in societatem laboris Severiano itidem comite, invalido et longaevo, qui apud Cabillona Divitensibus praesidebat et Tungricanis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 1장 2:1)
Hoc prospero rerum effectu, quem virtus peregerat et fortuna, aucta fiducia, Iovinus militem ducens, diligenti speculatione praemissa, in tertium cuneum qui restabat, propere castra commovit, et maturato itinere omnem prope Catelaunos invenit, ad congrediendum promptissimum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 2장 4:1)
Et paratis omnibus militeque firmato, ut animis id acciperet promptis, cum Gratianus venisset, progressus in campum, tribunal escendit, splendoreque nobilium circumdatus potestatum, dextra puerum apprehensum, productumque in medium, oratione contionaria destinatum imperatorem exercitui commendabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 6장 5:1)
Cum enim Vithicabius rex, Vadomarii filius, specie quidem molliculus et morbosus, sed audax et fortis, ardores in nos saepe succenderet bellicos, opera navabatur impensior, ut qualibet concideret strage.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 10장 3:2)
Proinde quiete reficiendis corporibus data, signoque erecto, quod solet ad pugnam hortari, tubarum minacium accendente clangore, fidentissimo impetu acies motas, prompte ante alios praeiere duo iuvenes lecti, in principiis adeundi discriminis, Salvius et Lupicinus, scutarius unus, alter e schola gentilium, bellum fragore terribili concitantes:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 10장 12:1)
Et licet potuit (quoad vixit) ingentia, largiendo et intervallando potestates assiduas, erat tamen interdum timidus ad audaces, contra timidos celsior, ut videretur cum sibi fideret, de cothurno strepere tragico, et ubi paveret, omni humilior socco.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 11장 2:2)
Verum etiam hoc (ut parum sufficienti) nequaquam contentus, aliud commentus est (ut arbitrabatur) honestum et tutum, et ne amitteret amplam sibi oblatam lucrandi uberis patrimonii, Victorini privignam, Anepsiae filiam, petit filio coniugem, idque assentiente muliere prompte firmatum est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 35:3)
Tandemque, ut solent pares facile congregari cum paribus, Doryphorianus quidam repertus est Gallus, audax ad usque insaniam, cui hane operam implere brevi pollicito, deferri providit vicariam, et commonitorium cum Augusti litteris tradidit, instruens hominem saevum quidem sed rudem, qua celeritate Aginatium sine ullo deleret obstaculo, dilatione qualibet inventa forsitan evasurum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 53:1)
Per quem (ut rogaverat) missum, clandestinis colloquiis monuit, ducem suopte ingenio pertinacem, ut ad praebendam sibi copiam agendi quae vellet, popularibus suis acriter immineret, eosque assiduitate pugnandi mutaret in metum, promptos quidem ad perduellis favorem sed iacturis multiplicibus fessos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 52:1)
Nec minus paulo postea legionem secutam, iamque adventantem ipse cum promptissimis retrorsus excurrens, fundensque in modum scintillarum sagittas, sed voluntate deerrans, ita in fugam compulit ut cum tribuno milites universi perterrefacti, vividius quam venerant remearent ad muros.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 7:1)
Fervente igitur densis caedibus proelio, in confertos quisque promptior ruens, ritu grandinis undique volitantibus telis oppetebat et gladiis;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION