라틴어 문장 검색

paulatim a philosophis ac maxime Stoicis auctus est numerus, primum convinctionibus articuli adiecti, post praepositiones, nominibus appellatio, deinde pronomen, deinde mixtum verbo participium, ipsis verbis adverbia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 137:1)
nam cum dico hasta percussi, non utor ablativi natura;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 144:4)
quod tamen in adverbiis fere solis ac pronominibus vindicant, in ceteris veterem legem sequuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 174:2)
pronomen quoque genus, numerum, casus habet, quae omnia recipiunt huiusmodi errorem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 195:2)
sed id tradere satis non est, ne ita demum vitium esse credat puer, si pro alia ponatur alia, ut verbum, ubi nomen esse debuerit, vel adverbium, ubi pronomen, et similia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 196:2)
eadem in diversitate pronominum, interiectionum, praepositionum accident;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 199:1)
ac si reperias grammaticum veterum amatorem, neget quidquam ex Latina ratione mutandum, quia, cum sit apud nos casus ablativus, quem illi non habent, parum conveniat uno casu nostro quinque Graecis uti;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 207:1)
ut malus arborem significat an hominem non bonum apice distinguitur, palus aliud priore syllaba longa aliud sequenti significat, et cum eadem littera nominativo casu brevis, ablativo longa est, utrum sequamur, plerumque hac nota monendi sumus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 268:2)
accusativi geminatione facta amphibolia solvitur ablativo, ut illud, lachetem audivi percussisse Demean fiat a Lachete percussum Demean.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 258:1)
sed ablativo ipsi, ut in primo diximus, inest naturalis amphibolia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 258:2)
aliud enim ostendit brevis secunda syllaba casu nominativo, aliud eadem syllaba producta casu dativo aut ablativo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 261:2)
adverbia quoque et pronomina variantur, hic illum vidi iuvenem, - bis senos cui nostra dies, - hic mihi responsum primus dedit ille petenti.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 207:1)
illa nimia quorundam fuit observatio, ut vocabula verbis, verba rursus adverbiis, nomina appositis et pronominibus essent priora;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 281:3)
non in demonstrandis locis ac personis adverbiorum atque pronominum obtinent vicem?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 234:2)
et sciendum est, quia, quotiens praemittimus nomen cuiuslibet generis et interposito pronomine pronomen proprii nominis genus sequitur, ut Sallustius est in carcere locus, quod Tullianum appellatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1597)

SEARCH

MENU NAVIGATION