라틴어 문장 검색

Quo proelio sublati Helvetii, quod quingentis equitibus tantam multitudinem equitum propulerant, audacius subsistere non numquam et novissimo agmine proelio nostros lacessere coeperunt. Caesar suos a proelio continebat, ac satis habebat in praesentia hostem rapinis, pabulationibus populationibusque prohibere.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 15장2)
Quod ubi Caesar animadvertit, naves longas, quarum et species erat barbaris inusitatior et motus ad usum expeditior, paulum removeri ab onerariis navibus et remis incitari et ad latus apertum hostium constitui atque inde fundis, sagittis, tormentis hostes propelli ac submoveri iussit; quae res magno usui nostris fuit.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 25장1)
illum veruto arbitrantur occisum. Gladio comminus rem gerit Vorenus atque uno interfecto reliquos paulum propellit;
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 44장11)
Cum a meridie prope ad solis occasum dubia victoria pugnaretur, Germani una in parte confertis turmis in hostes impetum fecerunt eosque propulerunt;
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 80장6)
Cum repente instructas velut in acie certo gradu legiones accedere Galli viderent, quorum erant ad Caesarem plena fiduciae consilia perlata, sive certaminis periculo sive subito adventu sive exspectatione nostri consili copias instruunt pro castris nec loco superiore decedunt. Caesar, etsi dimicare optaverat, tamen admiratus tantam multitudinem hostium valle intermissa magis in altitudinem depressa quam late patente castra castris hostium confert.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 10장1)
Haec imperat vallo pedum XII muniri, loriculam pro [haec] ratione eius altitudinis inaedificari; fossam duplicem pedum denum quinum lateribus deprimi directis; turres excitari crebras in altitudinem trium tabulatorum, pontibus traiectis constratisque coniungi, quorum frontes viminea loricula munirentur; ut ab hostibus duplici fossa, duplici propugnatorum ordine defenderentur,
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 10장2)
Hoc avertere loci natura prohibebat: in infimis enim sic radicibus montis ferebatur, ut nullam in partem depressis fossis derivari posset.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 41장3)
si habet, interdum deprimere, ut invitus quoque aqua satietur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장24)
Sed inde aperta via, caro diduci debet ferramento ad similitudinem facto Graecae litterae . . deinde, ubi apparuit, si mucroni harundo inhaeret, propellenda est, donec ab altera adprehendi et extrahi possit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장22)
Ipse si exiguus est, digitis ab altera parte propelli, ab altera protrahi potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장59)
Id receptum inter duos digitos, indicem ac medium, super pollice inposito, sic deprimebat, ut simul cum carne, si quid ex calculo prominebat, incideret.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장83)
Id quoque signi specillo significatur, quod depressum in id foramen, quod infra solidam sedem habet, et ob id renitens aliquid invenit, et madens exit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장29)
Ubi ad scapulas iugulum tendit, simul dextra manu plana propellendus in posteriorem partem umerus est, et illud in priorem adtrahendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 8장8)
Ubi ad pectus conversum est, ipsum quidem retro dandum, umerus autem in priorem partem adducendus ac si is inferior est, non id, quod a pectore est, deprimendum est, quia immobile est, sed umerus ipse adtollendus erit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 8장9)
Quorum ubi aliquid incidit, protinus is locus cavus est, depressusque digitus sinum invenit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 11장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION