라틴어 문장 검색

itaque in locum rei succedit tam propensa voluntas et cupida reddendi.
(세네카, 행복론, Liber VII 82:2)
in cuius animo nihil hostile, nihil efferum est, qui potentiam suam placide ac salutariter exercet approbare imperia sua civibus cupiens, felix abunde sibi visus, si fortunam suam publicarit, sermone adfabilis, aditu accessuque facilis, vultu, qui maxime populos demeretur, amabilis, aequis desideriis propensus, etiam iniquis non acerbus, a tota civitate amatur, defenditur, colitur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 83:1)
propensius cumulatiusque, si quo possit, prout eius merita sint, senatum facturum, ad ea rex, si ab aliis sibi praemiorum optio deferretur, libenter, data modo facultate consulendi senatum Romanum, consilio amplissimi ordinis usurum fuisse, ne quid aut immoderate cupisse aut petisse parum modeste videri posset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 597:2)
grata oratio regis patribus fuit, et facile apparebat munifice omnia et propenso animo facturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 632:1)
erant autem magnae partis hominum ad favorem eius inclinati animi, et aliquanto quam in Eumenem propensiores, cum Eumenis beneficiis muneribusque omnes Graeciae civitates et plerique principum obligati essent, et ita se in regno suo gereret ut quae sub dicione eius urbes essent, nullius liberae civitatis fortunam secum mutatam vellent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 42:1)
aeque propenso animo et ea et, quae ipse ultro pollicitus sit, praestaturum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 73:3)
verum quam illa umquam de mea pecunia ramenta fiat plumea propensior, mendicum malim mendicando vincere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 415)
[sed autem quam illa umquam meis opulentiis ramenta fiat gravior aut propensior, mori me malim excruciatum inopia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 419)
igitur cum et umor et terrenum in his minus inest, tum etiam ignis, tactu et vi vaporis ex his aere fugato, penitus insequens interveniorum vacuitates occupans fervescit et efficit a suis ardentia corporibus similia.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 7장12)
Non minus cum animadvertissem distentam occupationibus civitatem publicis et privatis negotiis, paucis iudicavi scribendum, uti angusto spatio vacuitatis ea legentes breviter percipere possent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 머리말12)
deinde, cum sunt moti, propter vacuitatem loci post se recipiunt aeris ruentis undas.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION