라틴어 문장 검색

et, purgato templo, aliud altare fecerunt et, succensis lapidibus igneque de his concepto, sacrificia obtulerunt post biennium et incensum et lucernas et panum propositionem fecerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장3)
Quincupli vero propositio secundum triplicis similitudinem alternatim paribus atque inparibus positis ordinatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De multiplici eiusque speciebus earumque generationibus. 2:22)
Recte, inquit, aestimas, sed qui conclusioni accedere durum putat aequum est uel falsum aliquid praecessisse demonstret uel collocationem propositionum non esse efficacem necessariae conclusionis ostendat;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 2:1)
sed nulla res causata est sufficiens causa alicuius sui effectus, quoniam a quo dependet essentia entis causati, ab eodem dependet omnis eius effectus, ergo primum ens oportet esse ens non habens aliam causam:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 3 13:10)
Si utroque istorum modorum intelligitur incorruptibile, tunc vera est propositio maior quae dicit:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 65:6)
"Omnis intelligentiae fixio et essentia est per bonitatem puram quae est prima causa."
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 67:3)
Per eius essentiam intelligit eius productionem in esse, et per eius fixionem intelligit eius durationem.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 67:4)
omne corruptum prius est generatum, dico quod istam propositionem concedit naturalis, quia ipse ex suis principiis non potest ponere factionem rei generabilis et corruptibilis nisi per generationem.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 77:5)
Qui tamen ponit factionem rei generabilis non esse per generationem, sicut debet ponere qui ponit primum hominem - homo enim est res generabilis, et eius productio non potest esse per generationem, si sit primus - ipse debet negare illam propositionem quae dicit:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 77:6)
Maior et minor propositio sillogismi, quarum facilis patet introitus, tue diligentie relinquantur probande.
(단테 알리기에리, Epistolae 15:5)
58. Quantum vero ad essentiam, probo sic:
(단테 알리기에리, Epistolae 114:1)
Omnis essentia, preter primam, est causata, aliter essent plura que essent per se necesse esse, quod est impossibile:
(단테 알리기에리, Epistolae 114:2)
Propter quod patet quod omnis essentia et virtus procedat a prima, et intelligentie inferiores recipiant quasi a radiante, et reddant radios superioris ad suum inferius, ad modum speculorum.
(단테 알리기에리, Epistolae 114:8)
penetrat, quantum ad essentiam;
(단테 알리기에리, Epistolae 116:2)
quoniam videmus in aliquo excellentiori gradu essentiam aliquam, aliquam vero in inferiori;
(단테 알리기에리, Epistolae 116:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION