-
Etsi enim gravi et specioso praetextui inniteretur, regis tamen partes haud obscure perstringebat.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 17:24)
-
Quatenus vero ad Edwardi Quarti filias, facile innitebantur repulsae quam a rege Richardo haereditate regni summotae tulissent, easque etiam tanquam Henrici factionis portionem quandam aestimabant, cum in eius manu omnino essent.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 4:7)
-
Comes autem Lincolniae rebellionis Hiberniae ut particeps fieret movebatur, non quod leviter inniteretur iis quae ibi gesta erant instar bullae fragilis evanida, sed literis a Margareta de Burgundia receptis, in cuius suppetiis auxiliaribus, atque ipsa declaratione quod in partes descendisset, plus longe ponderis erat, tum quoad famam tum quoad vires ipsas.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:8)
-
Dux Britanniae aevo confectus et lethargus, et mercenariis consiliariis innitens, duarum tantum filiarum parens, ex quibus altera valetudinaria erat, nec diu susperstes futura.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 2:5)
-
Imo bellum hoc magis rebellium suppressionem sapere quam bellum cum hoste legitimo, cum res huc redierit quod subditi regis proditores a duce Britanniae, regis feudatario, protegerentur.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 2:20)
-
Verum, quoniam rex maius quiddam expectare merito possit a foederato antiquo quam ab hoste nuper reconciliato, petit a vobis ut eum in manus suas tradatis, praestertim cum piratae et impostores huius generis pro communibus generis homani hostibus haberi debeant, nec iuris gentium praesidio inniti possint."
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 9:25)
-
Si enim Stanleius eam opinionem defenderet, filium Edwardi aliquem titulo ad regnum regis titulo potiore inniti, cum ipse tanta auctoritate et gratia apud regem floreret, nihil aliud hoc fuit quam universae Angliae verbis praeire ut idem affirmarent.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 16:11)
-
Italiam universam contra se excitavit, eo quod Ostiam cepisset et tenuisset, et libertatem Pisanorum protexisset, quae suspicionem omnibus iniecerunt ambitionem eius ultra regnum Neapolitanum extendere.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 6:8)
-
Rex Scotiae ex altera parte hoc facere constanter recusavit, dicens se pro sua parte de titulo Perkini iudicem non esse competentem, verum se eum recepisse ut supplicem, protexisse ut profugum, cum sanguinea sua desponsasse, atque armis suis iuvasse, cum crederet eum verum principem fuisse.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 5:23)
-
"Loquor (inquit rex Henricus) de temerario illo et cerebroso subdito meo comite Soffolciae, qui in ditione tua protectus est, et partes fatui iam arripit cum alii omnes eas fastidierint."
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 9:17)
-
Sicut autem in ministris deligendis summo iudicio agebat, ita et in iis quos delegerat protegendis haud minore utebatur constantia.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 8:10)
-
et divino auxilio freti et innixi, mentem nostram et contra opinionum violentias et quasi instructas acies, et contra proprias et internas haesitationes et scrupulos, et contra rerum caligines et nubes et undequaque volantes phantasias, sustinuimus;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:2)
-
Altera cum pax ignorantiae tantum implicitae innititur.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:28)
-
Uterque autem suum habet locum et suo perfungitur munere in religione Christiana propaganda et protegenda.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 3:4)
-
Similiter et homo, ubi innititur et spem collocat in divina providentia et gratia, fiduciam et vires colliget quales humana natura sibi relicta nequisset attingere.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:43)