라틴어 문장 검색

Post Bithyniae partem provinciae Pontus et Paphlagonia protenduntur, in quibus Heraclea et Sinope et Polemonion, et Amisos amplae sunt civitates, et Tios et Amastris, omnes ab auspicio diligentia fundatae Graecorum, et Cerasus, unde advexit huius nominis poma Lucullus, insulaeque duae, et Trapezunta et Pityunta continentis oppida non obscura.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 16:1)
Hactenus arcus apex protendi existimatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 37:1)
Itaque coniectu telorum Aliso paulisper defensus, ingenti corporis robore, supposito stipite, eandem catenam fortius bipenni concidens, ita confregit, ut disiecta patefaceret aditum latum, hocque exitu civitas hostili impetu patuit improtecta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 8장 9:1)
caedebant cadebantque nostrorum non pauci, simul arma imperatorii comitatus auro colorumque micantia claritudine, iaculatione ponderum densa confringebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 14:2)
illa in domo paterno fugiens, rex equo sedens iocando eam insecutus scapulas superliminare et pectus sella equi attrivit eumque valide confregit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 18:3)
Episcopus vero corde confractus ex gravi damno Herkengero comiti litteras misit mandans, ut quantotius Germaniam peteret et Heinrico duci Austrasiorum expeteret, quo ei et populo Christiano subveniret.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 29:1)
Deus confringet ossa hominibus placere volentium.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 8:3)
Cuius rei dolor nullo modo animae viscera dilaniaret, si non amor laudis eius ossa confringeret.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 8:5)
Videtis certe simulacrorum templa partim sine reparatione conlapsa, partim diruta, partim clausa, partim in usus alios commutata, ipsaque simulacra vel confringi vel incendi vel includi vel destrui, atque ipsas huius saeculi potestates, quae aliquando pro simulacris populum Christianum persequbeantur, victas et domitas non a repugnantibus sed a morientibus Christianis et contra eadem simulacra, pro quibus Christianos occidebant, impetus suos legesque vertisse et imperii nobilissimi eminentissimum culmen ad sepulcrum piscatoris Petri submisso diademate supplicare.
(아우구스티누스, 편지들, 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 3:10)
OBSERVATE curioseque animadvertit M. Tullius in et con praepositiones verbis aut vocabulis praepositas tunc produci atque protendi, cum litterae sequerentur quae primae sunt in sapiente atque felice, in alis autem omnibus correpte pronuntiari.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVII 2:1)
In his autem quae supra posui et metrum esse integrum potest et praepositiones istae possunt non barbare protendi;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVII 8:1)
Eripe me his, invicte, malis, aut tu mihi terram Inice, sic esse iniice, ut supra dixi, et scribendum et legendum sciamus, nisi quis tam indocilis est, ut in hoc quoque verbo in praepositionem metri gratia protendat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVII 10:2)
et Scipio, manum ad ipsam oppidi quod obsidebatur arcem protendens, Perendie, inquit, sese sistant illo in loco.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, I 11:1)
Et fratres quidem multi sancti collegae mei graviter ecclesia perturbata profecti sunt paene fugientes ad gloriosissimum comitatum, quos sive iam videris sive litteras eorum ab urbe Roma opportunitate cuiusquam occasionis acceperis, ego tamen, licet nullum consilium cum eis communicare potuerim, non potui praetermittere per hunc fratrem et conpresbyterum meum, qui urgenti necessitate pro salute civis sui etiam media hieme quomodocumque ad illas partes venire compulsus est, et salutare et admonere caritatem tuam, quam habes in Christo Iesu domino nostro, ut opus tuum bonum diligentissima acceleretur instantia, quo noverint inimici ecclesiae leges illas quae de idolis confringendis et haereticis corrigendis vivo Stilichone in Africam missae sunt, voluntate imperatoris piissimi et fidelissimi constitutas;
(아우구스티누스, 편지들, 25. (A. D. 408 Epist. XCVII) Domino Eximio et Merito Praestantissimo Multumque In Christi Caritate Honorando Filio Olympio Augustinus In Domino salutem 2:1)
Nam sicut illi ad certandum vocati proiectis alte brachiis consistunt caputque et os suum manibus oppositis quasi vallo praemuniunt, membraque eorum omnia, priusquam pugna mota est, aut ad vitandos ictus cauta sunt aut ad faciendos parata - ita animus atque mens viri prudentis, adversus vim et petulantias iniuriarum omni in loco atque in tempore prospiciens, esse debet erecta, ardua, saepta solide, expedita in sollicitis, numquam conivens, nusquam aciem suam flectens, consilia cogitationesque contra fortunae verbera contraque insidias iniquorum, quasi brachia et manus, protendens, ne qua in re adversa et repentina incursio inparatis inprotectisque nobis oboriatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXVIII 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION