라틴어 문장 검색

quo autem facilius undique urbs adiretur, desumpta sibi Flaminia uia Arimino tenus munienda reliquas triumphalibus uiris ex manubiali pecunia sternendas distribuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 30장 1:4)
item 'hortationes ad philosophiam,' et aliqua 'de uita sua,' quam tredecim libris Cantabrico tenus bello nec ultra exposuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 85장 1:2)
sequenti tempore praeterquam in propinqua oppida et, cum longissime, Antio tenus nusquam afuit, idque perraro et paucos dies;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 38장 1:2)
stipendiaque instituit et imaginariae militiae genus, quod uocatur 'supra numerum,' quo absentes et titulo tenus fungerentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 25장 1:2)
destinarat etiam Ostia tenus moenia promouere atque inde fossa mare ueteri urbi inducere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 16장 1:3)
post uictoriam demum progressus et Caesar consalutatus honorem praeturae urbanae consulari potestate suscepit titulo tenus, nam iuris dictionem ad collegam proximum transtulit, ceterum omnem uim dominationis tam licenter exercuit, ut iam tum qualis futurus esset ostenderet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 1장 3:1)
ex quibus septem medios continuauit, omnes autem paene titulo tenus gessit nec quemquam ultra Kal.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 13장 3:2)
Dextram deinde protendit eamque Alexandro fidei regiae pignus ferri iubens adprehensa Polystrati manu animam efflavit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 28:16)
Obortis deinde lacrimis diadema detrahit capiti dexteram, qua id tenebat, protendens, ut, si quis se digniorem profiteretur, acciperet.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 8장 20:1)
iam pridem regio, quae virginis aequor ad Helles et Tanain tenus immenso descendit ab Euro,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 570:1)
Telecoonta sinit delicataque ora securi disiecit cervice tenus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 152:1)
nec quibus incipiat demens videt, ordine nec quo, quove tenus, prima cupiens effundere voce
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 458:1)
saepe illam perhibent ardenti corde furentem clarisonas imo fudisse ex pectore voces, ac tum praeruptos tristem conscendere montes unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus, tum tremuli salis adversas procurrere in undas mollia nudatae tollentem tegmina surae, atque haec extremis maestam dixisse querelis, frigidulos udo singultus ore cientem:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 3:2)
illa, siqua alia, viderunt luce marinas mortales oculis nudato corpore nymphas nutricum tenus exstantes e gurgite cano.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 645)
Omnia qui magni dispexit lumina mundi, qui stellarum ortus comperit atque obitus, flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur, ut cedant certis sidera temporibus, ut Triviam furtim sub Latmia saxa relegans dulcis amor gyro devocet aerio, idem me ille Conon caelesti in lumine vidit e Bereniceo vertice caesariem fulgentem clare, quam cunctis illa deorum levia protendens bracchia pollicita est, qua rex tempestate novo auctus hymenaeo vastatum finis iuerat Assyrios, dulcia nocturnae portans vestigia rixae quam de virgineis gesserat exuviis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 661)

SEARCH

MENU NAVIGATION