라틴어 문장 검색

Cum autem dicimus, possibile est hoc vel illud Deum facere, ad naturam Divinitatis potius quam creaturarum possibile sumimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 19:3)
hic ad naturam creaturarum possibile sumitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 20:5)
Unde necesse non est ut, cum Deus ex propria natura vel providentiam rerum, vel bonam de eis voluntatem habere necesse sit, quia hoc ei videlicet maxime convenit, non tamen naturae earum ut ipsae sint exigit, quae omnino non esse possunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 20:6)
Unde aliquid creatum, vel quod non semper fuit concedi oportet Deum esse, cum videlicet constet hominem creaturam esse atque initium habere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 27:15)
Multo minus autem Deus homini unitus, aliud ob hoc fieri dicendus est, cui nihil conferre creatura potest.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 29:6)
et quamvis ea casu facimus, nihil tamen, quantum ad ipsum, casu fit, cujus providentia cuncta praecedit, et ex ejus dispositione quidquid agimus contingit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 32:9)
Quidquid casu fit, temere fit. Si ergo casu aliqua fiunt in mundo, non Providentia universus mundus administratur. Item:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 32:12)
Illud bonum cujus participatione sunt bona caetera, non propter aliud, sed per semetipsum bonum est. Quod divinam etiam providentiam vocamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 32:13)
Nihil fit quod non ex aliqua providentia saltem divina proveniat, nec tamen ideo penitus eos errare dicimus, qui casu plurima fieri profiteantur, quantum ad nostram, ut dictum est, incertitudinem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 32:16)
nullatenus hic divinae majestatis, sed creaturarum tantum naturam attendunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 32:18)
Ex quo liquidum est, ut jam non semel meminimus, philosophorum tractatus, per quos maxime rerum naturae vestigantur, ita creaturarum naturis et earum usu quotidiano contentos esse, ut summam illam divinae potentiae naturam, quae universis imperat naturis, et cujus voluntati obtemperare proprie naturam dicendum est, vix aut nunquam attingere audeant, sed omnes earum regulas infra eam, aut extra eam penitus consistere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 33:1)
Unde cum aliquid possibile vel impossibile, id est naturae consentire vel repugnare dicunt, juxta solam creaturarum facultatem, non divinae potentiae virtutem haec metiuntur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 33:2)
Ex quo apparet quam verum sit quod supra meminimus, in illa videlicet philosophorum regula, cujus possibile est antecedens et consequens eos ad creaturarum tantum nomen accommodare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 33:3)
Quod et fortassis ad sequentia praenotari necessarium fuit, ubi videlicet juxta illam veterem, ut ait philosophia, querelam, videntur omnia secundum divinae providentiae incommutabilitatem ex necessitate contingere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 33:4)
Haec quippe prospiciendo futura, providentia dicitur sive praescientia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 34:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION