라틴어 문장 검색

Absit enim nos unquam velle vel posse laudabilium feminarum actibus insidiari vel eis in aliquo praesenti derogare libello, quia per eas ad benefaciendum mundus disponitur universus, et divitibus rerum abundantia crescit, egenorum abundanter inopiae providetur, et ad viam rectitudinis reducuntur avari viamque largitatis cognoscunt.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 4:13)
Quod si nec istis ingeniis amor valeat revocari deperditus, saniori consilio mulier sibi poterit providere, si conetur penitus ipsius oblivisci et amoris illius penitus memoriam declinare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 2:11)
Primum quid sit amicitia arbitror disserendum;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 1:8)
Ergo ne inter amicitiam et caritatem nihil distare arbitramur?
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:16)
nihil que hac amicitia dulcius arbitrantur, nihil iudicant iustius;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 4:3)
Sic etiam in angelis divina sapientia providit, ut non unus videlicet crearetur, sed plures;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:20)
et aliorum providentes honestati, suam infeliciter produnt.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 3:7)
Certe inter eos, quorum fuerint emendati mores, vita composita, ordinati affectus, nec istam arbitror repudiandam.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:12)
Super omnia autem amicorum revelare secreta sacrilegium arbitremur, quo fides amittitur, et animae captivatae desperatio importatur.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:28)
Sed nec verbosum arbitror eligendum, quia vir linguosus non iustificabitur.
(DE AMICITIA, CAPUT XIV. Qui minus idonei ad amicitiam. 1:12)
Quod si impossibile fuerit, non statim amicitiam rumpendam, vel discindendam arbitror, sed ut quidam eleganter ait:
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:11)
Si eos qui tibi aeque diligendi sunt, laeserit, eis que quorum tua interest providere saluti, ruinae et scandali materiam etiam correptus praebere non desierit, maxime ubi vitiorum ipsorum te tangit infamia.
(DE AMICITIA, CAPUT XVI. De laesione eorum qui diligendi sunt. 1:4)
Fateor, adhuc me movet illorum sententia, qui sine huiusmodi amicis vivere tutius arbitrantur.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:11)
Diuino fonte madescens, Cernit in archanis superum quis conditor orbis, Quid Deus ipse uelit, quid mundo preparet aut quid Preuideat aut prouideat, uel destinet orbi, Quid celi possint secreta, quid astra loquantur, Cur celi motu cursus nugetur eodem, Semper in occasum uergens contra quem planeta Militet aduerso motu celumque refrenet;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:4)
Morbida Saturni quid mundo stella minetur, Quamue salutis opem iouialis gracia mundo Nunciet, aut Martis sidus que bella prophetet, Quo duce, qua causa, quo fomite quoue patrono, Temperie, motu, uita, splendore, meatu Prouidet, applaudit, blanditur, consulit orbi Sol, oculus mundi, uite fons, cereus orbis;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION