라틴어 문장 검색

is cum principio statim anni, velut pensum nominis familiaeque, seditiones agrariis legibus promulgandis cieret, pestilentia coorta, minacior tamen quam perniciosior, cogitationes hominum a foro certaminibusque publicis ad domum curamque corporum nutriendorum avertit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 569:1)
ad quorum famam hostium - iam enim in Latinum Hernicumque transcenderant agrum - dilectum habentem Valerium consulem M. Menenius tribunus plebis, legis agrariae lator, cum impediret auxilioque tribuni nemo invitus sacramento diceret, repente nuntiatur arcem Carventanam ab hostibus occupatam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 578:1)
ea ignominia accepta cum apud patres invidiae Menenio fuit, tum ceteris tribunis, iam ante praeparatis intercessoribus legis agrariae, praebuit iustiorem causam resistendi collegae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 580:1)
victores tribuni, ut praesentem mercedem iudicii plebes haberet, legem agrariam promulgant tributumque conferri prohibent, cum tot exercitibus stipendio opus esset resque militiae ita prospere gererentur ut nullo bello veniretur ad exitum spei.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 139:1)
et non contentus agrariis legibus, quae materia semper tribunis plebi seditionum fuisset, fidem moliri coepit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 119:1)
videro, cessurusne provocationi sis, cui rex Romanus Tullus Hostilius cessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 466:2)
haec quae fenebres leges, haec quae agrarias semper impugnavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 475:2)
eodem anno M. Valerius consul de provocatione legem tulit diligentius sanctam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 105:1)
lex de provocatione ad populum a Murena cos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri X Periocha4)
Servilium negabant iure aut tribunum plebis fuisse aut aedilem esse, quod patrem eius, quem triumvirum agrarium occisum a Boiis circa Mutinam esse opinio per novem annos fuerat, vivere atque in hostium potestate esse satis constabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 341:1)
munus gladiatorium in honorem patris patruique Carthagine Nova edidit, non ex gladiatoribus, sed ex his qui aut in honorem ducis aut ex provocatione descendebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXVIII Periocha9)
et quod proditum memoriae est, xviros, qui leges scripserint, sine provocatione creatos, satis ostenderit reliquos sine provocatione magistratus non fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 86:2)
aliam deinde consularem legem de provocatione, unicum praesidium libertatis, decemvirali potestate eversam, non restituunt modo, sed etiam in posterum muniunt sanciendo novam legem, ne quis ullum magistratum sine provocatione crearet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 603:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION