라틴어 문장 검색

Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant.
아버지 여러분, 자녀들을 들볶지 마십시오. 그러다가 그들의 기를 꺾고 맙니다. (불가타 성경, 콜로새 신자들에게 보낸 서간, 3장21)
Et adiuvit terra mulierem, et aperuit terra os suum et absorbuit flumen, quod misit draco de ore suo.
그러나 땅이 여인을 도왔습니다. 땅은 입을 열어 용이 입에서 뿜어낸 강물을 마셔 버렸습니다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 12장16)
Ipsi me provocaverunt in eo, qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis; et ego provocabo eos in eo, qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos.
그들은 신도 아닌 것들로 나를 질투하게 하고 헛것들로 나를 분노하게 하였다. 나 또한 내 백성이 아닌 자들로 그들을 질투하게 하고 어리석은 민족으로 그들을 분노하게 하리라. (불가타 성경, 신명기, 32장21)
Nemo non, cum alteri prodest, sibi profuit, non eo nomine dico, quod volet adiuvare adiutus, protegere defensus, quod bonum exemplum circuitu ad facientem revertitur, sicut mala exempla reddunt in auctores nec ulla miseratio contingit iis, qui patiuntur iniurias, quas posse fieri faciendo docuerunt, sed quod virtutum omnium pretium in ipsis est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 19:4)
Ad hoc autem et beatissimi Augustini exemplo provocamur, qui cum a Deo tantam eloquentiam ac sapientiam assecutus esset;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:21)
" Securi illo adjuvante perseverantes in eo dicamus:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:74)
Quis adjuvit Spiritum Domini?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 20:31)
Quod licet fide robustissima irriseris, bonum est tamen ut etiam noveris defendendo adjuvare quod credimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:2)
Quas tamen ut possumus aggrediamur, maxime ut pseudodia lecticorum importunitatem refellamus, quorum disciplinas et nos paululum attingimus, atque adeo in studiis eorum profecimus, ut Domino adjuvante ipsis in hac re per humanas rationes quas solas desiderant, satisfacere nos posse confidamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 39:17)
Si tamen vim ipsam rationis diligentius attendamus, cujus proprium est omnem transcendere sensum, et ea vestigare quae sensus non valet attingere, profecto quantocunque res subtilioris est naturae, et a sensu remotior, tanto rectius se rationis judicio, et magis in se rationis studium provocare debet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 2:3)
Si tamen vim ipsam rationis diligentius attendamus, cujus proprium est omnem transcendere sensum, et ea vestigare quae sensus non valet attingere, profecto quantocunque res subtilioris est naturae, et a sensu remotior, tanto rectius se rationis judicio, et magis in se rationis studium provocare debet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:26)
Nam amoris praecepto docemur ut qui plura bona facit, maiori debeat honore gaudere ac meritis pluribus adiuvari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 11:3)
Nam quum cerneret amor homines universos ex ipso instinctu cupidinis naturaliter in cuiuslibet alterius sexus personae libidinem provocari, turpe nimis putavit exemplum sua statim ex adverso tentoria ponere, ut eam cuius quaeritur amor statim compellat amare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 4:23)
Si hoc enim esset, quilibet horridus, hispidus, agriculturae deserviens vel in plateis publice pro cibo mendicans reginae sibi provocare posset amorem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 4:24)
Nam qui sola obsequii subtractione offenditur, multo magis laeditur et laesus provocatur ad iram.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 18:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION