라틴어 문장 검색

Medicamenta uero intus quidem lenia danda sunt, ne quid acrioris pituitae concitent, super ipsos uero peduculos alia, quae necare eos, et prohibere, ne similes nascantur, possint.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 36:3)
super ipsos vero pediculos alia, quae necare eos, et prohibere, ne similes nascantur, possint.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 42:6)
conscia succumbent audito verbere terga, ut Scytha post multos rediens exercitus annos, cum sibi servilis pro finibus obvia pubes iret et arceret dominos tellure reversos, armatam ostensis aciem fudere flagellis:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:312)
coniurat barbara pubes nacta ducem Latiisque palam descivit ab armis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:147)
hunc tormenta necant, hic undique truditur exul.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum26)
cuncta Palaemoniis manus explorata coronis adsit et Eleo pubes laudata Tonanti.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:154)
Nunc quoque quos habitus, quantae miracula pompae vidimus, Ausonio cum iam succinctus amictu per Ligurum populos solito conspectior ires atque inter niveas alte veherere cohortes, obnixisque simul pubes electa lacertis sidereum gestaret onus.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:338)
sed tam frequentibus densisque sidcis arandi sunt, ut vix dinoscatur, in utram partem vomer actus sit, quoniam sic omnes radices herbarum perruptae necantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 1:2)
rursus nimiam siccitatem destituere plantas naturali alimento, aut in totum necare, aut scabras et retorridas facere:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 12장 2:2)
sed aestivis caloribus falce vulnus penitus impressum latius inarescit ita ut non minimam partem de ipso matris corpore necet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 7장 2:2)
deinde soli quoque pinguitudinem, quae nisi adest, quamvis validissimam vitem celeriter necabimus procerioribus emaciatam flagellis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 19:5)
Nam consistens in semiplenis scrobibus nimiushumor, antequam convalescant, semina necat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 4:6)
si vetustae vitem applicueris, coniugem necabit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 18:2)
Nam per hiemem, si vermes atque alia suberunt animalia, hoc medicamento necantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 14:4)
Id celerrime necat praedicta animalia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 16장 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION