라틴어 문장 검색

et dixi eis: " Nos, ut scitis, redemimus fratres nostros Iudaeos, qui venditi fuerant gentibus, secundum possibilitatem nostram; quin potius et vos vendetis fratres vestros, ut vendentur nobis? ". Et siluerunt nec invenerunt quid responderent.
그들에게 말하였다. “우리는 이민족들에게 팔려 간 유다인 동포들을 우리 힘이 닿는 대로 도로 사 왔습니다. 그런데 여러분은 여러분의 동포들을 팔아먹고 있습니다. 그러면서 우리더러 도로 사 오라는 말입니까?” 그들이 입을 다문 채 아무 말도 못하는 것을 보고, (불가타 성경, 느헤미야기, 5장8)
Et scribae pharisaeorum, videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis, dicebant discipulis eius: " Quare cum publicanis et peccatoribus manducat? ".
바리사이파 율법 학자들은, 예수님께서 죄인과 세리들과 함께 음식을 잡수시는 것을 보고 그분의 제자들에게 말하였다. “저 사람은 어째서 세리와 죄인들과 함께 음식을 먹는 것이오?” (불가타 성경, 마르코 복음서, 2장16)
Si attenuatus frater tuus vendiderit partem possessionis suae, veniet ut redemptor propinquus eius, et redimet, quod ille vendiderat.
너희 형제가 가난해져 자기 소유지를 팔 경우, 그에게 가장 가까운 구원자가 나서서 그 판 것을 되사야 한다. (불가타 성경, 레위기, 25장25)
Claudicat ille fide, ne fama claudicet eius Tractatus, uenditque fidem, ne premia libri Depereant, erratque fides, ne rumor aberret.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 28:7)
Cur pseudologicus, artis fur, artis adulter, Falsus et ypocrita, furtiuus predo, sophista, Mentitur logice uultum fretusque quibusdam Prodigiis, temptat pro uero uendere falsum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:10)
Occurrit Fronesi uirtutum turba suoque Pendet in amplexu, collum ligat, oscula prebet, Felicem laudat reditum, cum grata labori Reddatur merces, felici fine laborem Concludens, nec iam risus et gaudia uendat Spem timor offendens, cum res superata timorem Sorbeat et longo succedant gaudia uoto.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:1)
Non animo facili, non aure bibente fauorem Audiat ypocritas laudes, mendacia fame, Palponis phaleras, qui uerba sophistica pingit, Et dulci laudum sonitu citarizat in aure Diuitis et uendit laudes ad pondera doni.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 8:12)
Non mortis concussa metu, non fracta timore Irruit et uendens in multo funere uitam, Plus audet, dum nescit inops pauperque timere.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:2)
Tunc comitum supplere uolens Intamia casus, Forcior assurgit, sociorum uendere mortes Temptat et hostili leto saciare dolorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:1)
Qua liber fieret servus, propriumque pudorem Venderet Hippolytus, hujus amore fruens.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:25)
Sed male naturae munus pro munere donat, Cum sexum lucri vendit amore suum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:32)
Illic aper dentis armatura fulmineus, mortem propriam canibus multiplici vendebat in vulnere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:160)
Ubi nummorum perorat plenitas, jam Tullius sui monetam vendit eloquii, sui pudoris monilia in aurum commutat Lucretia;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:6)
Civitatibus autem omnibus, per quas transiturus [0399B] es, ex imperatoria jussione praecipimus ut pacifice tibi omnia tuisque vendant, et quia Christianus es, Christianique tui consocii, non ultra iter tuum impediant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 28:6)
Illuc assidue mercatores admovebant naves onustas cibariis vini, frumenti, olei et hordei, caseorumque abundantia, vendentes omnia peregrinis in aequitate et mensura.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 32:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION