라틴어 문장 검색

disciplinis tamen liberalibus ab aetate prima non mediocrem operam dedit ac saepe experimenta cuiusque etiam publicauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 3장 1:1)
libertinos, qui se pro equitibus R. agerent, publicauit, ingratos et de quibus patroni quererentur reuocauit in seruitutem aduocatisque eorum negauit se aduersus libertos ipsorum ius dicturum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 25장 1:4)
in quinque et triginta senatores trecentosque amplius equites R. tanta facilitate animaduertit, ut, cum de nece consularis uiri renuntiante centurione factum esse quod imperasset, negaret quicquam se imperasse, nihilo minus rem comprobaret, affirmantibus libertis officio milites functos, quod ad ultionem imperatoris ultro procucurrissent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 29장 2:5)
quod cum tardum uideretur, non cessauit identidem se publicare.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 21장 2:2)
eius modi domum cum absolutam dedicaret, hactenus comprobauit, ut se diceret quasi hominem tandem habitare coepisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 31장 2:5)
eligerent ipsi quem cuncti exercitus comprobarent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 16장 2:6)
magnoque denuo experimento conprobatum est neminem magis patere fortunae, quam qui plurimis eius beneficiis ornatus iugum eius tota cervice receperit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 28:21)
nil potest sine te Venus fama quod bona comprobet commodi capere:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6111)
Hoc etsi divinis comprobatur elogiis, hoc etsi solius podio rationis innixa contestatur antiquitas, non leviter tamen veritati applaudit quod, solio augustali vacante, totus orbis exorbitat, quod nauclerus et remiges in navicula Petri dormitant, et quod Ytalia misera, sola, privatis arbitriis derelicta omnique publico moderamine destituta, quanta ventorum fluentorumve concussione feratur verba non caperent, sed et vix Ytali infelices lacrimis metiuntur. 4.
(단테 알리기에리, Epistolae 37:2)
Quod autem pro romano Imperio perficiendo miracula Deus portenderit, illustrium autorum testimoniis comprobatur.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 11:12)
Sed quod Roma palmam tanti bravii sit adepta, multis comprobatur testimoniis.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 26:4)
quod fide dignis testimoniis comprobatur.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 31:15)
" metus timorque ne fama perdatur, ne bona publicentur, ne libertas in discrimen aliquod vocetur, me inculpatum ac purgatum, vestro judicio ac sententia, exhibebunt:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.94)
Verumtamen velut incunabula quaedam nascentis fidei conprobemus, ut, qui sub alienis signis devotus miles fuit, donandus laurea sit, postquam suo regi coeperit militare.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:1)
in obitu tantae feminae vidimus conprobatum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 11:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION