라틴어 문장 검색

nec dolore animi, quia non fit quod vultis, vel quia pudet voluisse quod velle non debuistis, erubescendo curratis in mortem, sed potius paenitendo resumatis salutem nec debeatis paenitentiam Iudae traditoris sed potius lacrimas Petri pastoris.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 4:15)
Melior est autem, quae quamvis ira saepe temptatur, tamen impetrare festinat ut sibi dimittat, cui se fecisse agnoscit iniuriam, quam quae tardius irascitur et ad veniam petendam difficilius inclinatur.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 14:6)
Quem in modum mihi Taurus philosophus responderit percontanti an sapiens irasceretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXVI 1:1)
INTERROGAVI in diatriba Taurum, an sapiens irasceretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXVI 2:1)
Is cum graviter, copiose de morbo affectuve irae disseruisset, quae et in veterum libris et in ipsius commentariis exposita sunt, convertit ad me, qui interrogaveram, et haec ego, inquit, super irascendo sentio;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXVI 4:1)
irasci turpe esse:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXVI 8:2)
Plutarchus lente et leniter 'quid autem,' inquit, 'verbero, nunc ego tibi irasci videor?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXVI 9:1)
timet, irascitur, suspicatur, miseretur, dolet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 20:2)
Idne irascimini, si quis superbior est quam nos?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 51:4)
Sic, inquit, isti apathiae sectatores, qui videri se esse tranquillos et intrepidos et inmobiles volunt, dum nihil cupiunt, nihil dolent, nihil irascuntur, nihil gaudent, omnibus vehementioris animi officiis amputatis, in torpore ignavae et quasi enervatae vitae consenescunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XII 11:1)
Primo, naturam sistere ad tempus aliquod, more illius qui cum irasceretur literas alphabeti priusquam quicquam faceret recitare solebat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVI. [ = English XXXVIII] DE NATURA ET INDOLE NATURALE IN HOMINIBUS 1:12)
Meliora nos nacti sumus oracula, irascimini et nolite peccare, sol non occidat super iracundiam vestram.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 1:3)
Nemo enim irascitur nisi qui se laesum sentiat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 5:4)
Itaque teneri qui sunt et delicati, ut subinde irascantur, necesse est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 5:5)
Et dixit Dominus: " Putasne bene irasceris tu? ".
(불가타 성경, 요나서, 4장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION