라틴어 문장 검색

hec ergo parentis Iura negat, cui uirginitas concedit honorem Virginis, a simili uult supplantare pudorem Virgineum matri, quam disputat esse parentem Partus, et ad matrem natiuo iure refertur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:27)
Te saltem moueant Nature dampna, pudoris Exilium, iactura boni, detractio morum, Error honestatis, fidei proscriptio, legum Contemptus nostreque preces;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:15)
Admonet instanter ut nil agat unde pudendum, Vnde pudor frontem signet mentemque reatus Torqueat, aut fame titulos infamia ledat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 6:3)
Hec docet ut maculas animi complanet et omnes Deponat nubes odii, mens cerea fiat, Si respersa semel fuerit pietatis oliuo, Sic tamen ut nunquam firme constancia mentis Deuiet a recto, ne, si pietate remissus Mollescat iuuenis, magnos effeminet actus Mollicies, perdatque uiri mens fracta rigorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 24:2)
quecumque tamen sunt, illa negare Nolo, ne donans pocius quam dona pudorem Sustineat, donique nothe sint crimina danti.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:13)
Ergo suas pestes pestis predicta repente Conuocat, ad cuius nutum glomerantur in unum Tartarei proceres, rectores noctis, alumpni Nequicie, fabri scelerum, culpeque magistri, Dampna, doli, fraudes, penuria, furta, rapine, Impetus, ira, furor, odium, discordia, pugne, Morbus, tristicies, lasciuia, luxus, egestas, Luxuries, fastus, liuor, formido, senectus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 10:1)
Proh pudor!
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 12:3)
incestus aberit, regnante pudore?
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 12:4)
Despectus comittatur eam, Pudor heret eunti, Serpit humi Murmur, currunt Conuicia, laudem Fama per antiphrasim fundit risumque Cachini.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:7)
Ense metens caput, a trunco diffibulat ora, Et merito caput a trunco discordat in illa Per quam lis, odium, rabies, dissensio, rixa Prima fuit, per quam primo conflictus et ire Primeuique metus et belli prima cupido.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:15)
Iam Timor ipse timet, Lis subditur, Ira tepescit, Mitescit Rabies, cadit Impetus, occidit ipse Liuor, languescit Odium, Furor arma resignat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:17)
Vera Fides perimit Odium, Concordia Litem, Pax Iram, Rabiem Constancia Spesque Timorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:20)
"Proh pudor!"
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:3)
Hostis in occasu Pudor occidit, arma reponit Murmur, mutescunt Conuicia, Dedecus iram Nescit, Contemptus moritur, Contagia cedunt.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:12)
Dedecus ergo Fauor extinguit, Fama Pudorem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION