라틴어 문장 검색

rudem enim esse omnino in nostris poe+tis aut inertissimae segnitiae est aut fastidii delicatissimi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 7:2)
nunc autem explicabo, voluptas ipsa quae qualisque sit, ut tollatur error omnis imperitorum intellegaturque ea, quae voluptaria, delicata, mollis habeatur disciplina, quam gravis, quam continens, quam severa sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 48:3)
Haec mihi videtur delicatior, ut ita dicam, molliorque ratio, quam virtutis vis gravitasque postulat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 17:5)
"Nihil habet" inquit "negotii". Profecto Epicurus quasi pueri delicati nihil cessatione melius existimat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 102:1)
non arbitror te velle similem esse Epicureorum reliquorum, quos pudeat quarundam Epicuri vocum, quibus ille testatur se intellegere quidem ullum bonum quod sit seiunctum a delicatis et obscenis voluptatibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 111:6)
nam etiam Philo noster ferre non poterat aspernari Epicureos mollis et delicatas voluptates.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 113:3)
Atque etiam si considerare volumus, quae sit in natura excellentia et dignitas, intellegemus, quam sit turpe diffluere luxuria et delicate ac molliter vivere quamque honestum parce, continenter, severe, sobrie.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 137:4)
turpe enimn valdeque vitiosum in re severa convivio digna aut delicatum aliquem inferre sermonem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 185:2)
Nam in Caelio sane etiam ad causam utile fuit tuum illud, Antoni, cum ille a se pecuniam profectam diceret testis et haberet filium delicatiorem, abeunte iam illo, sentin senem esse tactum triginta minis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 257:9)
Quanto molliores sunt et delicatiores in cantu flexiones et falsae voculae quam certae et severae!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 98:5)
sed sibi cum tetulit coronam ob coligandas nuptias, tibi ferebat, cum simulabat se sibi alacriter dare, tum ad te ludibunda docte et delicate detulit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 219:5)
odia autem illa libidinosae et delicatae iuventutis quae erant in me incitata sic mitigata sunt comitate quadam mea me unum ut omnes illi colant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 19 16:1)
inde, quoniam putas praetermittendum nobis esse hoc tempore cratera illum delicatum, Kal.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 8 6:3)
est enim ὑποσόλοικον, quom velim vitare omnium deliciarum suspicionem, repente ἀναφαίνεσθαι non solum delicate sed etiam inepte peregrinantem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 10 2:3)
quantam tu mihi moves exspectationem de sermone Bibuli, quantam de colloquio βοώπιδοσ, quantam etiam de illo delicato convivio!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 14 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION