라틴어 문장 검색

insanis et tu stultique prope omnes,siquid Stertinius veri crepat, unde ego miradescripsi docilis praecepta haec, tempore quo mesolatus iussit sapientem pascere barbam atque a Fabricio non tristem ponte reverti.
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장25)
si puerilius his ratio esse evincet amare nec quicquam differre, utrumne in pulvere, trimusquale prius, ludas opus, an meretricis amoresollicitus plores:
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장175)
Ne a me quaeras pueriles declamationes, sententiarum flosculos, verborum lenocinia et per fines capitum singulorum acuta quaedam breviterque conclusa, quae plausus et clamores excitent audientum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 4:2)
exuit illic personam docili Thais saltata Triphallo.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI187)
huius enim vel una potens ratio est, ne crimina nostra sequantui ex nobis geniti, quoniam dociles imitandis turpibus ac pravis omnes sumus, et Catilinam quocumque in populo videas, quocumque sub axe, sed nec Brutus erit Bruti nec avunculus usquam, nil dictu foedum visuque haec limina tangat, intra quae pater est;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV11)
ludere se credunt ipsi tamen et puerilis exercere acies, quod nulla cadavera calcent.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV21)
post ubi equum validae vires aetate senecta membraque deficiunt fugienti languida vita, tum demum puerili aevo florenta iuventas officit et molli vestit lanugine malas;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 32:5)
Sed praetextam illo seculo puerilis non usurpabat aetas:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 7:2)
Item Liberi patris simulachra partim puerili aetate partim iuvenis fingunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 9:1)
Sed ubi vidit hoc leve nimisque puerile, dolorem auxit agrestium, ut impetus eorum sufficeret ad bellum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 2:2)
Cum ergo videas, mi Aviene (instituenda est enim adolescentia tua, quae ita docilis est ut discenda praecipiat), cum videas, inquam, anceps esse omne scommatum genus, suadeo in conviviis in quibus laetitiae insidiatur ira, ab huiusmodi dictis facessas et magis quaestiones convivales vel proponas vel ipse dissolvas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 22:1)
Nunc quoque ne lassum teneat privata senectus, Bella nefanda parat, suetus civilibus armis, Et docilis Sullam scelerum vicisse magistrum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:18)
Et docilis rector rostrati Belga covini:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:16)
Admonet hunc studiis consors puerilibus aetas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:32)
Uxorem armati futuis, puer Hylle, tribuni, Supplicium tantum dum puerile times.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LX1)

SEARCH

MENU NAVIGATION