라틴어 문장 검색

quamvis capsis Cicero dicat compositum esse ex cape si vis, et inveniantur qui lupercalia aeque tres partes orationis esse contendant, quasi per caprum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 214:2)
sic discernet haec dicendi magister, quomodo palaestricus ille cursorem faciet aut pugilem aut luctatorem aliudve quid ex iis, quae sunt sacrorum certaminum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 135:3)
constitit in digitos extemplo arrectus uterque et cetera, quae nobis illam pugilum congredientium faciem ita ostendunt, ut non clarior futura fuerit spectantibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 126:3)
confessionem praecedat defensio, ut apud Vergilium in Bucolicis dicenti, non ego te vidi Damonis, pessime, caprum excipere ?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 60:1)
cum pugili coronato carmen, quale componi victoribus solet, mercede pacta scripsisset, abnegatam ei pecuniae partem, quod more poetis frequentissimo digressus in laudes Castoris ac Pollucis exierat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 106:3)
"cessit Eryx Siculus, simili nec floruit arte Sparta, Therapnaea pugilem cum gymnade pinguem stratus Bebryciis Amycus suspexit harenis."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 71)
ridet Mars pater et cruenta Virtus casuraeque vagis grues rapinis mirantur pugiles ferociores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres25)
Sed illi debebant adorare statim biforme numen, qui et canino et leonino capite commixtos, et de capro et de ariete cornutos, et a lumbis hircos, et a cruribus serpentes, et planta vel tergo alites deos receperunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 13:2)
ludicrum fuit equi pugilesque, ex Etruria maxime acciti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 380:2)
ob id maxime decemviri libros adire iussi supplicationem in diem unum populo edixerunt et quinquaginta capris in foro sacrificaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 179:1)
occursare capro ordo 'occursare capro caveto'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 251)
paucis te volo". caper tibi salvus et haedi aut quia in capro est spes haedorum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 93)
Hoc igitur reliquit et cetera vertit non infestiviter, nisi quod caprum dixit, quem Theocritus ἐνόρχαν appellavit - auctore enim M. Varrone is demum Latine caper dicitur, qui excastratus est:-
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION