라틴어 문장 검색

tria milia legionariorum et tumultuariae Belgarum cohortes, simul paganorum lixarumque ignava sed procax ante periculum manus omnibus portis prorumpunt ut Batavos numero imparis circumfundant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 20장7)
simul a legionariis peritia et arte praestantibus plura struebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 30장3)
Tutor Trevirorum copias, recenti Vangionum, Caeracatium, Tribocorum dilectu auctas, veterano pedite atque equite firmavit, corruptis spe aut metu subactis legionariis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 70장8)
nauali proelio in minore Codeta defosso lacu biremes ac triremes quadriremesque Tyriae et Aegyptiae classis magno pugnatorum numero conflixerunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 39장 4:1)
deinde tibicines et scaenici artifices uestem, quam ex triumphorum instrumento ad praesentem usum induerant, detractam sibi atque discissam iniecere flammae et ueteranorum militum legionarii arma sua, quibus exculti funus celebrabant;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 84장 4:1)
Haud multo post cognoscit teneri castra ab Othone, ac plerisque ut eodem quam primum pergeret suadentibus - posse enim auctoritate et praesentia praeualere - nihil amplius quam continere se statuit et legionariorum firmare praesidiis, qui multifariam diuerseque tendebant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 19장 1:2)
nam et provinciam in otio et exercitum in mea potestate tenui, finibus meae provinciae nusquam excessi, militem non modo legionarium sed ne auxiliarium quidem ullum quoquam misi et, si quos equites decedentis nactus sum, supplicio adfeci.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 32 6:2)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Providentissime, domine, fecisti, quod praecepisti Calpurnio Macro clarissimo viro, ut legionarium centurionem Byzantium mitteret.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 771)
TRAIANUS PLINIO Ea condicio est civitatis Byzantiorum confluente undique in eam commeantium turba, ut secundum consuetudinem praecedentium temporum honoribus eius praesidio centurionis legionarii consulendum habuerimus.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 781)
Procul Ornytus armis ignotis et equo venator Iapyge fertur, cui pellis latos umeros erepta iuvenco pugnatori operit, caput ingens oris hiatus et malae texere lupi cum dentibus albis, agrestisque manus armat sparus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 25:9)
Denique omnibus labore et aestu languidis Metellus, ubi videt Numidas minus instare, paulatim milites in unum conducit, ordines restituit it cohortis legionarias quattuor aduersum pedites hostium collocat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 51장8)
"alite vincit aves, celerique per aethera plausu hoc nulli melius pugnator militat unguis."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 88)
conspecta et ex muris Aquiloniae ea multitudo erat iamque etiam legionariae cohortes sequebantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 631:1)
deinde occupata dextra tenendo caput fortissimus quisque pugnator esse desierat, segnibus ac timidis tradita pugna erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 185:2)
sociis C. Laelius, praefectus classis, legionariis M. Sempronius Tuditanus aderat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 675:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION