라틴어 문장 검색

nam Apollo amavit Daphnen, Pan Syringa, Silvanus Cupressum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 264)
quem amator deus in cupressum arborem nominis eius vertit, quam pro solacio portare dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 204)
an 'ab radice tenera', quia caesa cupressus dicitur non renasci, id est invalida?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 206)
aut enim sua sponte nascuntur, aut ex seminibus fortuito iacentibus surgunt, aut ex radicibus pullulant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 92)
pullulat mira in singulis est proprietas:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 171)
nam ait 'sponte sua veniunt', 'surgunt de semine', 'pullulant ab radicibus'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 172)
sponte sua quae se t. i. l. a. ad illud, quod omiserat, redit et exsequitur qualitatem trium generum, quae supra memora- verat, arborum scilicet sponte natarum, procreatarum ex semine et earum, quae de radicibus pullulant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 471)
nam nullus de cupresso efficit rotas aut radios.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4442)
ille enim sic in septimo "longique cupressi stant sectis foliis et amore corpore buxum". nec tiliae leves ordo est 'nec non', hoc est etiam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4492)
. . . | Nobilis aestivas platanus diffuderat umbras et bacis redimita Daphne tremulaeque cupressus et circum tonsae trepidanti vertice pinus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 131:9)
cupressis ambitur et tegitur, densiore umbra opacior nigriorque;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 33:2)
Adfuit huic turbae metas imitata cupressus, nunc arbor, puer ante deo dilectus ab illo, qui citharam nervis et nervis temperat arcum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 14:1)
pontificum festis ferienda securibus illic agmina vaccarum steterant, vitulasque revincta fronte coronatas umbrabat torta cupressus.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3147)
ipsa quidem sincera fuit dum conditur olim, quae collata rudem fecit viviscere limum, utpote de liquido naturae semine primos accipiens habitus superoque expressa sereno, sed mox, ut gravido iussa est innectier arvo, suavibus inlecebris nimium blandita refrixit deque volutabris pretiosum polluit ignem, dum transgressa Dei positum fas inproba calcat, haec prima est natura animae, sic condita simplex decidit in vitium per sordida foedera carnis, exim tincta malo peccamine principis Adae infecit genus omne hominum quod pullulat inde, et tenet ingenitas animarum infantia in ortu primi hominis maculas, nec quisquam nascitur insons.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3298)
Est urbe egressis tumulus templumque vetustum desertae Cereris, iuxtaque antiqua cupressus religione patrum multos servata per annos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 31:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION