라틴어 문장 검색

in quantum autem censemus defeeturos eos, qui binos aut fere singulos fetus in matre tulerint, cum etiam feracissimi translationem saepe reformident?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 20:1)
Nec dubium quin gemmae cacumini proximae, quae sunt infecundae, in eo relinquantur, ex quibus pampini pullulant vel steriles vel certe minus feraces, quos rustici vocant racemarios.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 18장 4:4)
quae sic ademptae non amplius pullulant, et a cetera noxa truncum defendunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 8장 2:6)
qui non solum in eo errabant, quod primi anni capil- lamenta seminum intacta patiebantur, sed et post biennium cum viviradix recidenda erat, omnem superficiem amputabant solo tenus iuxta ipsum articulum, ut e duro pullularet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 11장 1:4)
nonnulla etiam, quae pertinaciter vixerunt, minus fecundas materias adferunt, siquidem e duro quae pullulant omnium confessione pampinaria saepissime fructu carent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 11장 3:3)
tanto quidem magis, quod tenera aetas eius non sustinet et fetu et materiis onerari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 14장 3:3)
Quare cum ad summum palum recta vitis extenta est, capistro constringitur, ne fetu gravata subsidat curveturque.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 20장 3:1)
hae vitem exhauriunt, quia nimio fetu onerant et usque in alterum ac tertium palum, quod vitiosum esse diximus, se extendunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 11:5)
At ubi spissa internodia frequentesque oculi sunt, quamvis breve sarmentum multis palmitibus virescit, ac numeroso fetu exuberat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 20:4)
Igitur antequam germinent, per divortium veris et 8 hiemis quam altissime fodiendae vineae sunt, quo laetius atque hilarius pullulent;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 27장 1:4)
Itaque non solum frondem supervacuam volet decerpere, quod semper faciendum est, verum interdum partem aliquam fetus decutere, ut ubere suo gravatam vitem levet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 27장 5:2)
quoniam, cum excesserunt annos decem, fetibus inutiles sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 21장 1:3)
Nam quamvis plena fetu non expietur libidine:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 24장 4:2)
Eae sunt humilis staturae, lactis abundantes, propter quod remotis earum fetibus, generosum pecus alienis educatur uberibus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 24장 5:3)
Est mularis, quae pretio fetus sui comparatur generoso.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION