라틴어 문장 검색

pleniore tamen haec canali fluunt:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 314:4)
Qui postquam allatas litteras audivit et ex consuetudine ratus opera aut ingenio suo opus esse in tabernaculum introiit, dormiente illo epistulam super caput in puluino temere positam sumit ac perlegit, dein propere cognitis insidiis ad regem pergit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 71장3)
Nam," ut dicebat Cleanthes, " quemadmodum spiritus noster clariorem sonum reddit, cum illum tuba per longi canalis angustias tractum patentiore novissime exitu effudit, sic sensus nostros clariores carminis arta necessitas efficit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 9:1)
pulvino eius ignorantis sacculum subiecit, ut homo inutiliter verecundus, quod desiderabat, inveniret potius quam acciperet.
(세네카, 행복론, Liber II 36:3)
equestri insidens statuae in sacra via, celeberrimo loco, Cloelia exprobrat iuvenibus nostris pulvinum escendentibus in ea illos urbe sic ingredi, in qua etiam feminas equo donavimus.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 87:5)
Honestiorem te aut turpiorem potest facere pulvinus ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 215:3)
"arcis at in thermas longe venit altior amnis et cadit in montem patulisque canalibus actus circumfert clausum cava per divortia flumen, occiduum ad solem post horrea surgit opaca quae dominis hiberna domus:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem92)
in hanc ergo piscinam fluvium de supercilio montis elicitum canalibusque circumactis per exteriora natatoriae latera curvatum sex fistulae prominentes leonum simulatis capitibus effundunt, quae temere ingressis veras dentium crates, meros oculorum furores, certas cervicum iubas imaginabuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 8:3)
Latios inter placidissime vates, quod durum permensus iter coeptique labores prendisti portus, nitidae sic transfuga Pisae amnis in externos longe flammatus amores flumina demerso trahit intemerata canali.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam88)
utraque in Capitolio est, canali uno discretae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 411:3)
in foro infimo boni homines atque dites ambulant, in medio propter canalem, ibi ostentatores meri;
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 111)
Ligulas, canalis ait se advexisse et nuces:
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 2112)
Mane pulvinum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 258)
puero opust cibo, opus est matri autem, quae puerum lavit, opus nutrici, lact ut habeat, veteris vini largiter ut dies noctesque potet, opust ligno, opust carbonibus, fasciis opus est, pulvinis, cunis, incunabulis, oleo , opus est farina, porro opus est totum diem:
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 5, scene 121)
cymatio, adempto abaco et canali, reliqua sit pars.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장29)

SEARCH

MENU NAVIGATION