라틴어 문장 검색

quae contrita, quum utendum est, in cortice mali punici tepefiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 9:7)
Est etiam Ptolemaei medicamentum, quod habet lentisci p. )-(. z. gallae p. )-(. z. omphacii p. )-(. I. succum punici mali.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 10:7)
et tum infundere vinum austerum cum rosa mixtum, cui spodii paulum sit adjectum, aut lycium cum lacte, aut herbae sanguinalis succum cum rosa, aut mali punici succum cum exigua myrrhae parte.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 14:7)
ad quem usum ex malo punico acido atque arido malicorii pars interior cum pari portione et gallae et pinei corticis conteritur, misceturque his minium;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 3:3)
Ex malo punico dulci succus exprimitur, et ejus sextarius leni igne coquitur, ei mellis crassitudo sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, X De tonsillarum inflammatione. 2:1)
Ulcera autem oris, si cum inflammatione sunt, et parum pura ac rubicunda sunt, optime iis medicamentis curantur, quae supra posita ex malis punicis fiunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XI De oris ulceribus. 1:1)
quorum succus eodem modo quo punici mali, ad mellis crassitudinem coquitur, eademque ratione ei crocum, myrrha, alumen, vinum, mel miscetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XI De oris ulceribus. 5:4)
Memphis si forte negasset, pensabam Pharium Gaetulis messibus annum, frugiferas certare rates lateque videbam Punica Niliacis concurrere carbasa velis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:39)
Famaque nigrantes succincta pavoribus alas secum cuncta trahens a Gadibus usque Britannum terruit Oceanum et nostro procul axe remotam insolito belli tremefecit murmure Thylen?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:66)
nec poenam differre placet, sed bella gerenti Punica Laevino regis quoque proelia mandant.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:149)
venit et extremis legio praetenta Britannis, quae Scotto dat frena truci ferroque notatas perlegit exanimes Picto moriente figuras;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:155)
patruo te principe celsam bellipotens inlustrat avus, qui signa Britanno intulit Oceano Gaetulaque reppulit arma.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae17)
Phariae segetes et Punica messis castrorum devota cibo;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae30)
hinc processit avus, cui post Arctoa frementi classica Massylas adnexuit Africa laurus, ille, Caledoniis posuit qui castra pruinis, qui medios Libyae sub casside pertulit aestus, terribilis Mauro debellatorque Britanni litoris ac pariter Boreae vastator et Austri.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:11)
prorogat aeternam feritas tibi Punica famam, Regule;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:253)

SEARCH

MENU NAVIGATION