라틴어 문장 검색

Etiam manu purganda est quotidie ut maneat limpida.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 6:8)
Dicamus igitur de novarum sectarum caussis atque consiliis aliquid circa eas inspergamus, quatenus humani ingeni insinnitas tantis revolutionibus moras iniicere aut remedia exhibere poterit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 4:6)
et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia.
(불가타 성경, 말라키서, 3장3)
sicut promisit in lege. Speramus enim in Deo quod cito nostri miserebitur et congregabit de sub caelo in locum sanctum; eripuit enim nos de magnis periculis et locum purgavit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장18)
et, purgato templo, aliud altare fecerunt et, succensis lapidibus igneque de his concepto, sacrificia obtulerunt post biennium et incensum et lucernas et panum propositionem fecerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장3)
Postquam Scipione eiusque copiis campo collibusque exturbatis atque in castra compulsis cum receptui Caesar cani iussisset equitatumque omnem intra suas munitiones recepisset, campo purgato animadvertit mirifica corpora Gallorum Germanorumque qui partim eius auctoritatem erant ex Gallia secuti, partim pretio pollicitationibus adducti ad eum se contulerant, nonnulli qui ex Curionis proelio capti conservatique parem gratiam in fide praebenda praestare voluerant.
(카이사르, 아프리카 전기 40:7)
velle Pompeium se Caesari purgatum, ne ea, quae rei publicae causa egerit, in suam contumeliam vertat.
(카이사르, 내란기, 1권 8:5)
Quod ubi Caesar resciit, quorum per fines ierant his uti conquirerent et reducerent, si sibi purgati esse vellent, imperavit; reductos in hostium numero habuit;
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 28장1)
simul, ut dicebatur, sui purgandi causa, quod contra atque esset dictum et ipsi petissent, proelium pridie commisissent, simul ut, si quid possent, de indutiis fallendo impetrarent.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 13장5)
Ubii, qui ante obsides dederant atque in deditionem venerant, purgandi sui causa ad eum legatos mittunt, qui doceant neque auxilia ex sua civitate in Treveros missa neque ab se fidem laesam:
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 9장6)
Litavicci fatrumque bona publicant, legatos ad Caesarem sui purgandi gratia mittunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 43장2)
Eadem tabes subit, si in lateris dolore orta suppuratio intra quadraginta dies purgari non potuit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장53)
Laterum dolores suppuratione facta, deinde intra quadragesimum diem purgata, finiuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장5)
Quae menstruis non purgatur, si sanguinem ex naribus fudit, omni periculo vacat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장49)
Si sanguis profluit, dein secuta est dementia cum distentio nervorum, periculum mortis est, itemque si medicamentis purgatum et adhuc inanem nervorum distentio oppressit, item si in magno alvi dolore extremae partes frigent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장135)

SEARCH

MENU NAVIGATION