라틴어 문장 검색

non occupatione, qua eram sane impeditus, sed parvula lippitudine adductus sum ut dictarem hanc epistulam et non, ut ad te soleo, ipse scriberem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 2 1:1)
inveteratio autem, ut in corporibus, aegrius depellitur quam perturbatio, citiusque repentinus oculorum tumor sanatur quam diuturna lippitudo depellitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 81:3)
"quid purulenta et livida malignitatum vulnera?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.85)
Quidam ad vulneris novi, quidam ad veteris et purulenti tractationem inspectionemque succidunt ac linquuntur animo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 5:2)
Illa purulenta et quae tantum non ex ipso igne in os transferuntur, iudicas sine noxa in ipsis visceribus extingui ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 25:8)
Si turpitudo malum est, et turpem esse malum est, tam mehercules quam, si lippitudo malum est, lippire quoque malum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 8:4)
Imbecillos oculos esse scias, qui ad alienam lippitudinem et ipsi subfunduntur, tam mehercules quam morbum esse, non hilaritatem, semper adridere ridentibus et ad omnium oscitationem ipsum quoque os diducere;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 28:3)
praetendit os etiam labris plumbeum rictu ferinum, gingivis purulentum dentibus buxeum, quod spurcat frequenter exhalatus e concavo molarium computrescentum mephiticus odor, quem supercumulat esculenta ructatio de dapibus hesternis et redundantum sentina cenarum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 6:3)
Imbecillos oculos esse, qui ad alienam lippitudinem suffunduntur.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, I7)
Opsecro hercle te, voluptas huius atque odium meum, huius amica mammeata, mea inimica et malevola, oculus huius, lippitudo mea, mel huius, fel meum, ut tu huic irata ne sis aut, si id fieri non potest, capias restim ac te suspendas cum ero et vostra familia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 2343)
Teque oro et quaeso, si speras tibi hoc anno multum futurum sirpe et laserpicium eamque eventuram exagogam Capuam salvam et sospitem, atque ab lippitudine usque siccitas ut sit tibi, [ Daem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 211)

SEARCH

MENU NAVIGATION