라틴어 문장 검색

I quoque, delectos mactatos obrue tauros (cognita res usu) de putri viscere passim florilegae nascuntur apes, quae more parentum rura colunt operique favent in spemque laborant;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 30:2)
nimirum qui membra dedit, qui fictilis ulvae perflavit venam madidam, cui tabida glaeba traxit sanguineos infecto umore colores.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3250)
quippe hanc conprendere promptum est, quam modus et species determinat, at Deus ingens atque superfusus trans omnia nil habet in se extremum, ut claudi valeat sensuve teneri, inconprensa manet virtus, cui linea defit ultima, quam spatium non mensurabile tendit, ergo animam factam, magno et factore minorem maioremque aliis atque omnibus imperitantem, corruptela putris nascentem turbida carnis concipit, ac membris tabentibus interfusam participat de faece sua;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3267)
indignumne putat luteum consciscere corpus, qui non indignum quondam sibi credidit ipsum pertrectare lutum, cum vas conponeret arvo nondum viscereo, sed inertis glutine limi inpressoque putres sub pollice duceret artus?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3341)
erit tamen beatior, intemperans membrum cui luctando claudum et tabidum dies oborta invenerit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus25)
nil hoc profecto purius mysterio, quo fibra cordis expiatur vividi, intemperata quo domantur viscera, arvina putrem ne resudans crapulam obstrangulatae mentis ingenium premat.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium2)
miratus hostis posse limum tabidum tantum laboris sustinere ac perpeti explorat arte sciscitator callida deusne membris sit receptus terreis, sed increpata fraude post tergum ruit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium55)
inclitus ergo parens patriae, moderator et orbis, nil egit prohibendo vagas ne pristinus error crederet esse deum nigrante sub aere formas, aut elementorum naturam, quae Patris ars est omnigeni, summa pro maiestate sacraret, vir solus cui cura fuit ne publica morum plaga cicatricem summa leviter cute clausam duceret, et latebram tabentis vulneris alte inpressam penitusque putri de pure peresam iuncta superficies medico fallente foveret, sed studuit quo pars hominis generosior intus viveret atque animam letali peste piatam nosset ab interno tutam servare veneno?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권23)
quin etiam caelum atque solum, ventos, mare, nubes omnibus in commune dari, vel qui colimus te, Christe, vel exta litant sculptis qui tabida saxis.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2274)
nil mirum nec in orbe novum, didicere priores perpessi plerumque famem, si tabidus aër siccavit tenues ardenti sidere nubes nec vernas infudit aquas creberrimus imber fruge nova et viridi, si messis adulta priusquam conceptas tenero solidaret lacte medullas, adflatum calido sucum contraxit ab euro ieiunosque tulit calamos atque inrita vota agricolae sterilis stipularum silva fefellit.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2334)
Cain cruentus, unitatis invidus, mundi colonus, immolator squalidus, cuius litamen sordet et terram sapit, terram caduci corporis, venam putrem, umore denso conglobatam et pulvere, natura cuius fraude floret fertili fecunda fundens noxiorum crimina, animaeque vitam labe carnis enecat.
(프루덴티우스, Hamartigenia, 머리말19)
"pannis videres obsitos et mucculentis naribus, mentum salivis uvidum, lipposque palpebra putri."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.89)
cruda te longum tenuit cicatrix et diu venis dolor haesit ardens, dum putrescentes tenuat medullas tabidus umor.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.30)
"videntur isti carpere artus tabidos, sed dant medellam rebus intus vividis."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1196)
"tum per frequentes mille rimarum vias inlapsus imber tabidum rorem pluit, defossus intus quem sacerdos excipit guttas ad omnes turpe subiectans caput et veste et omni putrefactus corpore."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1429)

SEARCH

MENU NAVIGATION