라틴어 문장 검색

quacumque gressus tuleris hac amens agar - iterum, superbe, genibus advolvor tuis.
(세네카, 파이드라 10:5)
hospitium brevi quaesitum, iam Eustachii cura facile inventum, celeriter aditum, civiliter locatum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 4:2)
itaque, ut primum brevi peracta, nec brevis, sportula datique fasti, acclamatum est ab omni Galliae coetu primoribus advocatorum, ut festivitate praeventas horas antelucanas, quae diem serum cum silentio praestolarentur, congrua emeritorum fascium laude honestarent.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 5:3)
Itur in exsanguem populum bellique iacentis relliquias, quacumque dolor luctusque cruenti exegere duces;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권7)
Iter est, quacumque dat prior vestigium.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 290)
brevi stirpis quoque virilis ex novo matrimonio fuit, cui Ascanium parentes dixere nomen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 27:2)
is Ascanius, ubicumque et quacumque matre genitus - certe natum Aenea constat - abundante Lavini multitudine florentem iam, ut tum res erant, atque opulentam urbem matri seu novercae reliquit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 38:1)
notitiamque eam brevi apud regem liberaliter dextereque obeundo officia in familiaris amicitiae adduxerat iura, ut publicis pariter ac privatis consiliis bello domique interesset et per omnia expertus postremo tutor etiam liberis regis testamento institueretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 370:1)
hic quacumque de causa tantus illi honos habitus credere prohibet serva natum eum parvumque ipsum servisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 411:1)
ubi eo ventum est, quacumque incedit armata multitude pavorem ac tumultum facit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 611:1)
brevique apparuit adaequasse eum Appi odium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 282:2)
nam cum incursantes, quacumque exitum ostenderet spes, vano aliquotiens impetu issent, globus iuvenum unus in ipsum consulem insignem armis invadit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 523:3)
praetereuntibus Capitolium arcemque et alia templa, quidquid deorum oculis, quidquid animo occurrit, precantur ut illud agmen faustum atque felix mittant, sospites brevi in patriam ad parentes restituant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 548:1)
ille ferro quacumque ibat viam facere, donec multitudine etiam prosequentium tuente ad portam perrexit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 516:2)
is cum ad impetum Tolumni, quacumque se intendisset, trepidantes Romanas videret turmas, insignemque eum regio habitu volitantem tota acie cognosset, hicine est inquit, ruptor foederis humani violatorque gentium iuris?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 204:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION