라틴어 문장 검색

quod ubi impetravit, extemplo primis tenebris atque inde tota nocte quod gravissimum exercitus erat Hasdrubal quacumque posset evadere e saltu iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 241:1)
captiva deinde a militibus adducitur ad eum adulta virgo, adeo eximia forma ut quacumque incedebat converteret omnium oculos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 701:1)
quacumque circumspexeris, hostilia omnia atque infesta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 628:1)
et firmo praesidio Salaecae imposito ipse cum cetero exercitu profectus, non agris modo quacumque incedebat populatis, sed urbibus etiam quibusdam vicisque expugnatis, late fuso terrore belli, septimo die quam profectus erat magnam vim hominum et pecoris et omnis generis praedae trahens in castra redit, gravesque iterum hostilibus spoliis naves dimittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 484:1)
haec cum ab tam gravibus auctoribus, qui omnia per se ipsos explorata adferrent, audirentur, maior res, quod ad Antiochum attineret, maturanda magis, quoniam rex quacumque de causa in Syriam concessisset, de tyranno consultatio visa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 540:1)
confestim inde castra movit, et quacumque incedebat agmen legati dedentium civitates suas occurrebant, et cum Tarraconem venit, iam omnis cis Hiberum Hispania perdomita erat, captivique et Romani et socium ac Latini nominis, variis casibus in Hispania oppressi, donum consuli a barbaris reducebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 190:1)
et in castris quoque foret trepidatum, ni Philopoemen receptui cani iussisset, loca magis confragosa et quacumque temere processisset iniqua quam hostem metuens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 332:1)
adversus quos mille Aetoli missi, quacumque se classis circumegerat per litorum amfractus, brevioribus semitis occurrebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 75:1)
Mercurii autem et Veneris stellae circa solis radios uti per centrum eum itineribus coronantes regressus retrorsus et retardationes faciunt, etiam stationibus propter eam circinationem morantur in spatiis signorum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장22)
Deinde ex arearum, aequalibus temporum particulis confectarum PSQ & QSR, differentia RSr, dabitur corporis retardatio, & ex retardatione invenietur resistentia ac densitas Medii.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IV. De Corporum circulari Motu in Mediis resistentibus. 26:3)
Oritur enim differentia illa ex retardatione Penduli per resistentiam Medii, adeoque est ut retardatio tota eique proportionalis resistentia retardans.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VI. De Motu & resistentia Corporum Funependulorum. 50:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION