라틴어 문장 검색

Mulier praeterea quaelibet, non tantum iuvencula sed etiam senex et decrepita, summo studio elaborat propriam extollere formam, quam rem ex superbia procedere sola sapientis patenter verba demonstrant, qui ait:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 37:3)
Ista vero expolita jam et absoluta tabi non displicere confidemus, quae inchoata tantum et inculta humaniter acceperis.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 1:5)
Sed tamen hoc superest quod mentem concutit, obstat Proposito, uexat animum, concepta retardat, Quod tanti uires operis, tot pondera rerum Tantum nescit opus, operas suspirat ad istas Nostra manus, que sic hominem conducit ad esse.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:13)
Hec igitur species tantum pretendit honoris Quod sese possit tute committere laudi Inuidie laudemque suam mereatur ab hoste.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:15)
Qui illico septem ratibus invecti, septem naviculas Pincenariorum submerserunt cum inhabitantibus, septem tantum vivos captivantes, quos in praesentiam Petri adductos ex praecepto illius trucidaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 18:12)
Quapropter ad septem millia peditum [0401A] conglobati, cum equitibus tantum trecentis loricatis, in vexillorum suorum elevatione et tumultu nimio profecti, septingentos boves cum caeteris pecoribus a pratis Nicaeae urbis abduxerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 34:6)
Sed portas et obstacula nulla reperientes, clypeos pro porta, sic ut anxii et auxilio destituti, cum ingenti mole saxorum ostio [0404D] advolverunt, lanceis tantum et arcu ligneo et missilibus saxis viriliter pro vitae necessitate se defendentes ab hostibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 44:7)
Hoc regis nuntio audito, dux universo coetu relicto, ex consilio majorum trecentis tantum militibus assumptis, ad regem profectus est in loco praesignato.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 8:1)
Tantum necessaria arti meae et communi sumptu et juvamine administrentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 70:6)
Duas tantum turres magistras Baldewino contulerunt, in quibus securus et fiducialiter manere et quiescere posset:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 22:4)
Nam illic infinita manus civium Armeniorum effeminatorum, incaute et segniter dimicantium, corruit, sex tantum strenui et probi milites Baldewini sagittis confixi perierunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 42:7)
Quadringenti tantum equi Turcorum in Antiochia reperti et capti sunt, quos minime adhuc suo more ad equitandum [0495B] domuerant, aut in persecutione hostium flectere, et calcaribus urgere didicerant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 56:6)
Gastus de Berdeiz, Gerhardus de Rosselon civitate, Willhelmus de Montpelir, acie tantum una contenti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 94:13)
Sed tantum quindecim diebus Godefridus, Boemundus, Robertus Flandrensis illic moram in obsidione fecerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 52:4)
Qua relicta juxta promissionem suam ne ei exercitus noceret, peracto tantum ab hac milliari, super flumen cujusdam dulcis aquae pernoctaverunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 76:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION