라틴어 문장 검색

fuere quattuor legiones, e quibus bina milia praemissa;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 11장2)
adiecta ingens luntrium vis, tricenos quadragenosque ferunt, armamenta Liburnicis solita;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 23장3)
ut enim Romae consules, sic Karthagine quotannis annui bini reges creabantur.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 7장 4:3)
ueteranis legionibus praedae nomine in pedites singulos super bina sestertia, quae initio ciuilis tumultus numerauerat, uicena quaterna milia nummum dedit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 38장 1:1)
annuam etiam habitationem Romae usque ad bina milia nummum, in Italia non ultra quingenos sestertios remisit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 38장 2:1)
nam quo laxius dimicaretur, sublatae metae inque earum locum bina castra exaduersum constituta erant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 39장 3:2)
quem cum pars in Capitolini Iouis cella cremare pars in curia Pompei destinaret, repente duo quidam gladiis succincti ac bina iacula gestantes ardentibus cereis succenderunt confestimque circumstantium turba uirgulta arida et cum subselliis tribunalia, quicquid praeterea ad donum aderat, congessit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 84장 3:2)
qua re admodum exhilaratus quadragenos aureos comitibus diuisit iusque iurandum et cautionem exegit a singulis, non alio datam summam quam in emptionem Alexandrinarum mercium absumpturos.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 98장 2:3)
ac primo quinque speculatoribus commissa res est, deinde decem aliis, quos singuli binos produxerant;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 5장 2:3)
Moesiaci exercitus bina e tribus legionibus milia missa auxilio Othoni, postquam ingressis iter nuntiatum est uictum eum ac uim uitae suae attulisse, nihilo setius Aquileiam usque perseuerauerunt, quasi rumori minus crederent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 6장 2:1)
Appellari tragoedo quadringenta, Terpno Diodoroque citharoedis ducena, nonnullis centena, quibus minimum, quadragena sestertia super plurimas coronas aureas dedit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 19장 1:2)
Suco ex sesima expresso haud secus quam oleo artus perunguebant, sed huius suci ducenis quadragenis denariis amphorae singulae, mellis denariis trecenis nonagenis, trecenis vini aestimabantur :
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 21:1)
Inter haec rex, quibus matura erat missio, electis nongentis fere bina talenta equiti dedit, pediti terna denarium milia monitosque, ut liberos generarent, remisit domum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 32:1)
Binum cubitorum sagittae sunt, quas emittunt maiore nisu quam effectu:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 31:2)
bina (nefas) tuto pariter mihi funera surgunt litore.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 42:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION